24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

401 SÜPPLEMENTÜM. • 402

4157.

OALYINÜS BÜOERO.

Varia nova transmittit tarn politica quam theologica

et liieraria viro eo temporis momento iam spirtium

agenti.

(Exstat antographon Cantabrigiae in Bibliotheca Collegii Corporis

Christi. CXIX. N. 56. Desoripsit in nOBtrnm nsum Dr.

Katterfeld.)

Praestantissimo Christi servo D. Martino Bucero

patri et symmystae mihi plurimum observando.

S. Quia de Germaniae statu nihil habeo scribendum

quod te magnopere oblectet, ac si quid est

dignum cogttitu a Sturmio 1 ) et reliquis 2 ) tibi perscribi

arbitror, illud argumentum non attingo. Apud

Helvetios quieta omnia. Nam Caesarem Turcico

hello 3 ) implicitum nihil in his regionibus ausurum

putant. Vicini nostri 4 ) minus nos amant et vicissim

minus studiose eos eolimus quam optarem. Itaque

si quis exoriatur motus vereor ne parum in

Ulis habituri simus praesidii. Nuper etiam ex re

levicula crevit offensio: quod dies quidam festi

olim, ut tenes memoria, suscepti in illorum gratiam

subito a nostris abrogati sunt. 5 ) Autores mihi

gratum id fore sperabant, in quo se deceptos sero

tandem intellexerunt. Interea cum desperatissimis

nebulonibus 6 ) mihi intestinum est certamen. Quascunque

tarnen facessunt molestias derorare facile

est, ubi vincit ac regnat Christus.

Si verum est, quod vix credere audeo, te a

Rege accersitum nunc Londini concionari, 7 ) plura

ex nuncio intelliges. Petendae Cantabrigiae nescio

an commoda facultas dabitur. Scis, opinor, iam quam

sceleratus sit impostor Florianus 8 ) ille, quem tot

mihi elogiis praedicaveras. De eo quum nuper se

D. Ioannes a Lasco purgaret, 9 ) inseruit nescio quid

undo suspicatus sum, de sacramentis nondum inter

nos convenire. 10 ) Quanquam simul addebat, bonam

4157. 1) Ioanne.

2) in quibus prae caeteris Gonr. Hubertus, diaconus ad

S. Thomae.

3) ineunte anno in Hungaria redintegrate. Ferdinandus

rex Nonis lanuariis stations imperii de ausüiis ferendis

scripsit teste Sleidano III. 241.

4) Bernenses.

5) Cf. N. 1428. 1476. Beg. du Conseil 11. et 14. Nov.

1550.

6) Ph. Bertelerio et Ph. Bonna aliisque factionis Perrinianae

sociis.

7) Bucerus iam m. Sept vel Oct. 1549 Cantabrigiam

se contulerat tibi Fagius Idibus Nov. fato functus est.

8) Susliga (N. 1441, not. 6).

9) Cf. N. 1445, not. 5.

10) Bucerus consensum Tigurinum approbaverat(N. 1223).

Calvini opera. Vol. XX.

spem esse pleni consensus. Cupio aliquid prodire

quod non modo consensum vestrum testetur, sed

lucem etiam huio doctrinae afferat, ut certe uberior

explicatio valde optanda foret, quam quae in formula

nostra habetur.

Quorundam piorum rogatu, vel flagitatione potius,

meum in Canonicas Epistolas commentarium, et

alteram in Iesaiam a Gallasio exceptum dicavi. 11 )

Praefationes, si forte in manus tuas inciderint, legere

non gravaberis. Privatis tarnen literis aliquante

liberals et acrius cohortatus sum, ac praesertim

ut scholis mederi studeat.

Quoniam longius distamus quam ut consilium

abs te petere liceat, quid nuper D. Philippo 13 )

scripserim te saltern scire volui. Itaque epistolae

exemplar mitto. Vale, praestantissime vir et mihi

semper ex animo colende pater. Dominus te familiamque

suo praesidio servet, faustos tuos labores

benedicat, spiritu suo gubernet totum tuae vitae

cursum. Amen.

Fareüus et Viretus, collegae mei et plurimi

fratrum reverenter te salutant. Genevae 7. Calendas

Mart 1551. ")

Ioannes Calvinus tuus.

4158.

BALDUINUS CAL VINO.

Absentiae causa se male audire queritur.

(Ex Calvini editione p. 46.)

8. Etsi testem habeam Deum meamque adeo

consoientiam, quae mihi esse debet mille teatium

instar, *) optimo fuisse animo scriptas quas ad te

nuper dedi literas, fit tarnen nescio quomodo ut

verear ne, dum familiariter ut solebat ad te unus

Bochius scribit, aliquem, quod nollet, forte offenderit

imprudens. Neque nunc certe ausus esset ad

infelices et iugratas redire literas: 2 ) sed facere non

potest quin, quando nihil praeterea reliquum, eaa

11) supple: Régi quod librarius noster easu omisisse

videtur. Caeterum vide N. 1443 seq.

12) Literae non exstant.

13) Addidit alia manus: Hae literae redditae post mortem

D. Buceri qui obiit pridie Kai. Mart.

4158. 1) Idem dieit in ea quam modo legisti, fortaase recentiore.

2) Ad quosnam hie respiciat nobis non constat.

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!