24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

391 EPISTOLAE 4152—4154 392

A Monseigneur Monsr. d'espeville.

lam literas ad te scripseram, vir optime, quum

noster Britannus tuas mihi reddidit, quibus nihil

optatius aut iucundius adferri potuit, ob ea quae

pro tua humanitate et singulari in me beneyolentia

scribis. Unum mihi molestum fuit quod mihi carissimus

frater tarn importunus fuerit ut a te cum

morbo oonflietante et stomachi cruditate affecto literas

ad me non sit veritus expetere. Te ais exspectare

dum tibi significem me iam Italiae taedio capturn

quotidie ingemiscere quod hie mora longior

mihi sit trahenda. Quam prudenter haec cogitaris

testari possum: et vero iamdudum ad te scripsissem,

nisi me sortis meae puduisset, atque certo scivissem

de fratre meo te rem totam intellecturum. Quoties

et quibus suspiriis iam de reditu meo cogitarim

Dominus novit. Hic quod res est copiosius explioare

mihi non licet propter huius internuncii discessum

repentinum et praeter meam exspectationem

paratum. Ille de nobis et rebus Italicis plura

narrabit quam possim ita breviter scribere. Alias

longe plura: interim me excuses etiam atque etiam

rogo. Ferrariam nondum vidimus, nee quando visuri

simus adhuc nobis constat. Tuas literas accepit

Bamboul., quibus, ut mihi dixit, respondisset si

per dolorem manus dexterae, quern mensem iam

integrum pertulit, ipsi licuisset. Itaque me rogavit

ut tibi scribam, se excusatum habeas et commendatum.

Id enim vehementer desiderat. Sed cogor

finem hic facere, prius tarnen me tibi tuisque preeibus

commendo, et ut me ames pro tuo more velim

maxime. Dominus te perpetuo tueatur. Patavii

3° Kal. Octob. l )

Frater meus Ludovicus Verac. hie nobiscum

aget quoad ipsum non taedeat rerum Patavinarum.

Interim Rabbinos evolvet. Ego vero nihil solus

agam.

Tuus tibi quam devinctissimus

et perpetuo obsequentissimus

Car. Bosquettus.

4152.1) Lud. Budaeus obiit Genevae professor I. hebr. a. d.

VIII. Kal. Inn. 1551. Male Senebier, I. 386 quern sequitur

Haagius eius mortem ad a. 1552 refert (N. 1499.1506). Quid

quod Archinard p. 55 eum ad a. 1567 superstitem sistit. Eius

iter Italieum ad annos 1546—1549 referunt N. 793.887. 1188.

1191. 1201 et seqq. Epistolam heme ergo ad a. fere 1548 referre

poteris, certe post N. 4147 coUocandam.

4153.

CALVINUS MINISTRIS NEOCOMENSIBUS.

Fratrum nomine queritur Ludovicum diaconum,

qui tempore pestis grassantis cum vitae discrimine

Neocomensïbus fidelem operant praestüerai, nunc a 8e^

natu repente dimissum esse.

(Ex apographo satis recenti Bibl. nation. Parisiensis Coll.

Dupuy Vol. 102, fol. 18.)

Fidelibus Domini nostri Iesu Christi servis decano

et collegio ministrorum Neocomensis ecclesiae fratribus

et symmystis carissimis et colendis.

Gratia vobis et pax a Deo pâtre nostro et Domino

Iesu Christo, iratres carissimi et ex animo nobis

colendi.

Inviti quidem facimus ut vobiscum utamur

ullo genere expostulationis. Sed quia alterutrum

nobis est necesse, aut sustinere facti vestri oulpam

aut amice placideque vobiscum expostulando efficere

ut quod peccatum est corrigatur, veniam nobis pro

vestra aequitate, ut speramus, dabitis, ut ne longa

quidem aut sollicita excusatione opus sit. Quum

frater noster Ludovicus 1 ) féliciter scholae nostrae

serviret eum vobis rogantibus concessimus ut provinciam

apud vos obiret, primum valde molestam,

deinde supra modum periculosam. Keputate vobiscum

quam pauci reperiantur, qui se tarn praesenti

mortis periculo opponant. Neque vero aut nos eum

extraximus, aut ipse inopia coactus se vobis addixit.

Receptus a vobis fuit et a senatu vestro hac

lege ut perpetuo ministerio fungeretur. Postquam

eius opera tanquam venalis cuiuspiam mancipii ab-

UBi sunt vestri homines, nunc eum ablegant. Principio,

ubi fides? deinde, ubi aequitas? ubigratitudo?

ubi denique humanitas? Neque haec exprobrandi

causa dicimus, sed ut nostra admonitione expergefacti

senatui vestro demonstretis, facinus pessimi

exempli fore et plenum maximi dedecoris, si pio

viro, cuius fidelem operam in summa necessitate

expertus est, ita illuserit. Nos certe unius hominis

iactura moniti posthac cautiores erimus, nisi haec

iniquitas correcta fuerit. Yale te, fratres nobis dilectissimi,

ao liberam nostram obiurgationem boni

consulite. Dominus vos diu sibi et ecclesiae suae

4153.1) Hune commendaverat Calvinus N. 678, Capunculo

morienti adstitisse eomperimus N. 713. — Hubert Louis dirigeait

en 1537 le college de La Boche en Fanoigny. (Hermini.

IV. 288).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!