24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

387 EPISTOLAB 4149—4152 388

istic sunt usi, qui a me tibi djligenter commendati

fuerunt. Sed nulla cuiusquam est tanta perfidia

quae meum officium impediat, iterque intercludat

consuetudinis eius, qua tibi eos commendare soleo,

quos nee mea commendatione nee tua opitulatione non

indignos esse existimo. Hoc in génère ac numéro

est iste qui has tibi reddidit: in quo commendando

quum non minus tibi quam mihi notus probatusque

sit, testificationem opinionis meae, quam de eius

doctrina pietateque habeo, supervacaneam esse puto.

Sed tarnen non aliemim ab officio me facturum existimavi,

neque tibi ingratum, si hoc genere literarum

eum apud te prosequerer quibus hominem mihi

carissimum, qui a nobis ita discederet ut yobisoum

istic victurus esset, quasi per manus tibi traderem,

praesertim iis tempestatibus iactatum, in quibus iste

portas vestrae et ecclesiae et benevolentiae maximopere

desiderandus videatur. Nam quum ex pontifioio

comitatu Carpentoractoque expulsus hue ad

nos confugisset, in Dominoque nobiscum de tota ratione

ac statu rerum suarum consilium cepisset,

visum est ut istuc ad vos proficisceretur, quum nihil

apud nos esset quod nomine Christi eiusque ecclesiae

agere posset. Est autem eo rerum usu et

prudentia qua maximo usui et adiumento ecclesiae

esse potest, ea vero naturae ingeniique bonitate atque

voluntate, ut indignus eo genere vitae et institute,

in quo iam diu est versatus, plane videatur.

Itaque pro tua prudentia videbis an opera eius istis

Y68tris sanctissimis ecclesiis opportuna utilisque esse

possit.

Nostrarum quidem ecclesiarum is est status et

miserrima conditio, in qua nulla virtutis pietatisque

ratio habetur. Orbamur quotidie ea luce quae nobis

singulari Domini benignitate in maximis tenebris

illuxerat: sed quia nulla ecclesiae gravis est constituta

disciplina, ac summa potius licentia, sumus

iidem qui fuimus antea, aut etiam détériores, ut

nulla emendatio commutatioque vitiorum, sed progressio

ad maiorem impietatem facta esse videatur.

In hac privatione luminis amissioneque verbi Dei

etiam ilia dona nobis eripiuntur quae una cum clari8sima

suavissimaque ilia luce mirabiliter illustrata

fuerunt. Nam omnis et elegantia literarum artiumque

optimarum depravatur, et vis ingeniorum atque

studiorum debilitatur, ut in summa omnium rerum

infirmitate corruptioneque omnia nostra optima et

stadia et vitae instituta iam finem habitura videantar.

Itaque ego quoque in summa vitae humanae

vanitate incipio languere in his studiis quae

apud* habent professionem seiunctam ab eius cultu

qui nos ad ea deduxit. Summa est hominum

ignoratio aut ingratitudo tarn iniqua et scelerata ut

vix diutius toleranda videatur. In his tantis periculis

ac tenebris me familiamque meam verbo Domini

sustente et confirmo ea pietatis disciplina quae

nobis ab eo praescripta est. Amplector vos etiam

absentes, suaviterque aliquando in vestrae ecclesiae

sinu aoquiesco, lubenti spiritu fruens iis precibus

quas ad Deum patrem per Christum pie et caste

adhibetis. Itaque maximopere per Christum etiam

atque etiam te rogo ut in hoc officii genere, in quo

est iusta et necessaria pro fratris salute sollioitudo

ac commendatio, singularem tuam humanitatem et

caritatem nobis praestes. Gratia Domini sit tecum

ac cum tais omnibus. ')

4150.

Tuus App. Claudius.

BADUELLUS CALVINO.

Commendat Bollandum quendam.

(Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 16.)

Optimo viro atque doctissimo homini Carolo

Phasello.

Lutetiae.

Conservabo consuetudinem meam, ut tibi eos

commendem, qui nee mea commendatione nee approbatione

tua opeque indigni esse videbuntur.

Bollandus iste qui tibi meas reddidit, multis viris

bonis ac piis, qui istic apud vos agunt, notus et

probatus fuit, multique sunt in hac regione qui ei

insigni pietatis et caritatis testimonium dare possint,

sed quoniam ea necessitudo, quae mihi tecum

intercedit, plerisque nota est, eaque opinio quam

tu de me habes, propterea ad me confugit et a me

contendit, ut quum istuc ad vos proficisceretur sibi

aliquod meae opinionis testimonium darem, quo

maiore cum fide et benevolentia vestra vobisoum

isto in loco vivere possit. Itaque libenter hanc testificationem

ei dedi, qua accipies in vestram communionem

hominem probum, modestum vestroque

studio ac benevolentia dignum. Una in re paulo

minus fuit consideratus, quod matrimonium coiit

cum ea muliere quam propter turpitudinem atque

infidelitatem relinquere coactus est ad vosque istuc

confugere, sed hoc peccatum est imprudentiae non

malitiae aut nequitiae. Quare non minus carus

vobis erit. De nostris rebus volebam plura scribere,

4149.1) Literae nihil omnino continent es quo cerium ei

locum vindiees. Patet tarnen Nemausi scriptas esse ergo ante

a. 1550. Qaufresius nobis ex coniectura a. 1547 indicavit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!