24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

373 SUPPLEMENTUM. • 374

4140.

Ego a Carpentorat. civibus honesta satis conditione

sum ascitus, ut gymnasium quod in bac

STURMIUB CAL VINO.

civitate est satis célèbre instituam, bonasque literas

doceam.*) Causam autem cur reliquerim Neman-

Gontinet veteris amicüiae inconcussam fidem et sum patriam meam intelliges ex ea epistola quam

deelarationem.

ad Iacobum Sadoletum scripsi

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 1.)

Ecclesiae Genevensis pastori et patri D. Ioanni

Oalvino amico observando.

8. P. Credo me fore fiaxooßtov, quia iuveniles

in me sunt adhuc et cogitationes et sententiae, quod

genus cum laetitia semper coniunetum est. Vetus

iam nostra est benevolentia : multae in te sunt

causae non solum amoris verum etiam observantiae.

Taceo de doctrina ne adulari videar: de tua fide,

constantia, autoritate et fortitudine in religione, et

quum haec summa sint et fere consecrationem mereantur,

tarnen, ut olim Romani cineribus et ossibus

parentum, ita ego delector epistola tua et ipso

génère defensionis, quod partem culpae in te recipis

quae mea est tota et solius. Faoiamus igitur, ut

nominum, ita nostrae benevolentiae novas tabulas,

quas ego a te acoipiam, ut si quid committam in te

negligentia aut perfidia, stare velim tuo iudicio et

poenam abs te aestimari. Fortassis ludere me putas

: loquor serio, etiamsi verbis loquar alienis. Scio

qui sis et memini nostrae amicitiae, ut ex tui memoria

et voluptatem capiam et consiliorum meorum

confirmationem. Vale. Argentorati 25. Novembris. *)

loan. Stur.

4141.

BADUELLUS CAL VINO.

Carpentoractensi gymnasio praefedus ibi non sine

fructu docet et iam evangelii semina in tvrbe caeteroquin

superstitiosa germinare videntwr.

2 ) in qua si ilium aliter

tractavi quam tu in quodam tuo ad illo 8 ) libro

peto abs te ut mihi ignoscas meque T xaiQtf êovlevstv

existimes. Quanquam hie cum eo et in hac

ratione literarum ita versamur, ut memores simus

christianae vocationis et quoad nobis licet Christo

praestemus earn confessionem quam ei debemus.

Nam et diebus festis proverbia Salomonis explicamus,

nostrosque discipulos, quorum maximum habemus

numerum, in timoré Domini veraque pietafce

informamus, ad quam lectionem multi etiam cives

accedunt: et in reliqua doctrina nullum damus argumentum

quod non habeat sententiam aliquam

gravem et sanctam institutionem. Quo in genere

docendi video progressus fieri non doctrinae solum

eleganti8, verum etiam pietatis, magnumque Studium

sapientiae divinae et religionis in multis esse excitatum.

Atque hoc quidem nobis faciendum est diligentius

quod nulla est in Provincia ao Gallia Narbonensi

civitas quae maiore aut barbarie aut superstitione

fuerit occupata: quae nunc mihi videtur ad

cultum aliquem quum humanitatis turn etiam pietatis

revocari. Habemus hie nobiscum homines

bonos et gloriae Christi studiosos, in quibus est

quaestor pontificis, vir quum summa autoritate tum

singulari in Christum voluntate et admirabili vitae

sanctitate. Eius studio et benevolentia evangelium

maxima in his locis suscepit incrementa. Quare

velim ut quum ad nos scribes, quod quidem faciès

quum certos habebis homines, ad eum quoque literas

des quibus eius studium et fidem tibi gratam

esse ostendas eumque ad constantiam cohorteris.

Nos dabimus omnem operam ne nostro officio et

tantae opportunitati quam Dominus nobis obtulit

defui8se videamur. Tu Dominum rogabis ut vires

mei et ingenioli et corpusculi adiuvet, quo tantum

munus sustinere possimus. Spero nos eius virtute

omnem molestiam laboremque superaturos. Scribe

etiam ad istos bonos viros vicinos nostros, eosque

admone ut sint et modesti et prudentes. Audio

enim illos minus esse cautos in recipiendis iis hominibus

qui ad eos confugiunt : in quibus multi

(Ex autographo Ood. Genev. 115, fol. 6.)

Doctissimo ut optimo viro D. loan. Calvino amico suo.

4140.1) Schmidtias hane ad a. 1546 refert, nescimus qua de

causa. Constat Sturmium et m. Octobri et Herum Decembri

in Gàllia fuisse. Si quid videmus scripta est a. 1543, nam

quod dicit de novis tabulis, ad id Calvinus respondet N. 564

se novas tabulas «Sas recipere et vicissim consignare. Vide

quae ibi annotavimus.

4141.1) Baduellus pertaesus litium cum Bigotio in coUegio

Nemausensi (1543 seq.) aestate 1542 officia sua Cardinali Sadoleto

obtulit, Carpentoractensium episcopo, qui cum urbis consulibus

rectorem colkgii sui quaerebat. Stipendium ei datum

est 300 librarum. (Jul Gaufrés in Bullet. XXIII. p. B91.)

Appulit ibi m. Sept.

2) De officio et munere eorum qui erudiendam iuventutem

Buscipiunt. Lugd. Gryph. 1544. 26. Aug.

3) sic.

24*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!