24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

371 EPISTOLAE 4138-4141 372

4138.

CORDERIUS OALVINO.

Commendat iuvenem quendam studiorum causa

Genevam deducendum.

(Ex codioe Lngdnno-Batavo Perizonii 5, fol. 1. Quam hoc loco

demnm afferimns qnnm cum codioem nondnm inspicere nobis

contigerit quo tempore epistolae anni 1542 prelo snbiiciebantnr.)

Ioanni Calvino optimo et carissimo fratri meo in

Domino Iesu.

S. P. Si epistolam meam existimarem plus

apud te ponderis habituram quam verba praesentia

optimorum fratrum nostrorum Farelli et Barbarini,

de hoc adolescente multis verbis ad te scripsissem.

Sed quum sit notissimus utrique illorum, quorum

testimonium et gravissimum et sanctissimum esse

non ignoras, nihil opus fore visum est ut eum verbosa

epistola tibi commendarem. De hoc igitur

brevi sic habeto. Quum superioribus annis primum

apud Fatonem, deinde hie- aliquamdiu apud me nonnihil

in linguae latinae principiis promovisset, nee

posset cum paupercula matre diutius sustentari,

coactus est biennio fere literarum Studium intermittere.

Sed quum vidèrent fratres, eius animum

quum ad doctrinam turn ad pietatem semper esse

propensum, adeoque constantem in proposito ut non

possent de illo non optime sperare, tandem uno et

eodem consensu decreverunt ut ad vos repetendorum

studiorum gratia deduceretur. Qua autem ratione

speremus eum istic ali posse, audies ex ipsis

fratribus. Quod superest, si commode fieri poterit

ut apud vos maneat, eum spero tibi ob nomen Iesu

Christi sic fore commendatum, ut paene pudeat meo

nomine aliquid commendationis adiicere. Si quid

tarnen adhuc apud te valet tua ista iam pridem inveterata

in me benevolentia, vide, obsecro, mi Calvine,

ne hic bonae spei adolescens statim cogatur

sine aliquo literarum profectu ad nos remigrare.

Non est, ut verum fatear, tarn felici ingenio ut sine

assiduo labore ac diligentia possit in Uteris magnos

progre88us facere: neo tarnen ita prorsus hebes, ut

eum diffidam studio pertinaci aliquid posse consequi,

praesertim si assiduus fuerit Sébastiani ') auditor,

ab eoque diligenter in repetendis praelectionibus

exerceatur.

Sed iam plura quam institueram. Caetera ex

Barbarino plenissime cognosces. Pac, oro, ut primo

quoque tempore ad nos mittatur quidquid iam impressum

erit ex •libello tuo de christianae religionis

4138.1) Castellionis qui eo ipso tempore Genevam adiit.

elementiß. 2 ) Dominus Iesus tibi semper adsit et

gratiam augeat, ut in eius obeundis muneribus fidelissime

pergas et constantissime. Yale. 17. Cal.

Apr. 1542.

4139.

OALVINUS VIRETO.

Tuus CorderiuB. s )

Genevenses ministri eum ad se revocant ut in

constituenda sua ecclesia eius consüio uti possint.

(Ex antographo Cod. Genev. 106, fol. 77. — Alia exemplaria

existant in Cod. Ill, fol. 59. Turretini, 111», fol. 27. Ionvillaei,

porro in Cod. Bern. Epp. VII. p. 427 et in Simleri

Vol. 51.)

Fratri nostro carissimo Petro Vireto ecclesiae Lausannensis

fideli ministro.

Gratia et pax Domini tibi, amicissime frater.

Quid sit a nobis de tuo reditu constitutum tametsi

ex Uteris ad collegium. vestrum scriptis intelliges,

pauca haec tarnen adiungere ad te privatim visum

est, quibus te rogaremus ut quam poteris celerrime

evadendi tibi occasionem conficias. Quod citra fratrum

offensionem ut fieret, dedimus operam. Postquam

hue te receperis, quid et in commune ecclesiae

Domini et illi etiam abortivae expédiât, melius

coram prospiciemus. Tantum ourabis ne veniendi

occasionem quae se prima dabit praetermittas.

Genevae. ')

Fratres amantissimi tui.

2) Caiechismum novum gallicum eo tempore a Calvino

editum fuisse vero satis simile est etsi non omnino cerium. Cf.

Prolegg. T. VI. p. ix. De Instituttone aliter loquutus esset

Corderius quae iam a. 1539 in forma maxima prodierat. Nostram

coniecturam con fir mare videtur quod affert V. Clar.Alb.

Billiet in praef. Catechismi nuper ab ipso editi p. 35.

3) De ipso Corderio qui ab a. 1539 Neocomi scholam

regebat vide etiam Am. Söget, M. Cordier, doyen des pédagogues

genevois (Hommes et choses du temps passé 1.99 ss.).

4139.1) dreiter Id. lui. 1542 Vireius Lausannam redierat.

Vide quae annotavimus ad N. 404. Minime ergo haec ad m.

lunium referenda est ut habet annotatio Turretini. Patet

Genevenses ad classem Lausannensem scripsisse ut ipsis Viretum

denuo concédèrent. Quod Lausannensem ecclesiam abortivam

dicunt, id non est quod mireris, perlecta Vireti epistola

quam modo laudavimus. Nostra absque dubio post earn

scripta est.

•9-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!