24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

345 1564 IÜL. 346

„spes, haeo Veritas, via, vita. Non calumniari de

„virtutibus suis Deo, nee per secretum ac potesta-

„tem nativitatis obtreetare filio : patri ingenito nihil

„comparare, unigenitum ab eo, nee tempore, nee

„virtute discernere: Deum filium, quia ex Deo est

„confiteri." Et lib. TU. de trinit. idem Hilarius

explicat locum quo modo pater in filio et filius in

patre, his verbis: „Pater in filio est, et filius in

„patre, Deus in Deo, non per duplicem convenien-

„tium generum coniunetionem, neque per insitivam

„oapacioris substantiae naturam, quia per corpora-

„lem necessitatem exteriora fieri his quibus conti-

„nentur interiora non possunt: sed per nativitatem

„viventis ex vivente natura, dum res non differt,

„dum naturam Dei non dégénérât nativitas, dum

„non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus

„nascitur, dum nihil in his novum est, nihil alie-

„num, nihil separabile, dum in patre et filio cre-

„dere duosDeos impium est, dum patrem et filium

„singularem Deum praedicare sacrilegium est, dum

„Deum ex Deo, quod in similitudine generis unum

„sint negare blasphemum est." Quam suam sententiam

et explicationem clarius adhuc ibidem explicat,

ex verbis Christi: „Yerba-, quae ego loquor

„vobis, non a me loquor, non exemit personam,

„neque se filium denegavit, nee naturam in se pa-

„ternae virtutis abscondidit. Nam dum loquitur,

„ipse in substantia manens loquitur: dum autem

„non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo

„patre testatur ipse, inseparabilis ab eo atque in-

„dissimilis unitate naturae. Quia quamvis ab eo

„loquatur, ipse tarnen loquitur. Nam qui non a se

„loquitur, et tarnen loquitur, non potest non esse

„dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit

„non suum tantum esse, quod loquitur: subiecit

„enim: sed pater, qui in me manet, ipse facit opera

„sua. Manere in filio patrem non est singularis

„atque unici: operari vero per filium patrem, non

„est differentis aut exteri, sicuti non unius est, non

„ab se loqui, quae loquitur: neque rursus alieni ac

„separabilis sit, loqui per loquentem. Sed hoc eo-

„rum sacramentum est, qui unum sunt, qui uter-

„que non aliud sunt, qui per naturae proprietatem

„in se sunt, quorum haec unitas est, ut loquens

„non a se loquatur, neque qui non a se loquitur,

„non loquatur. Et quia in se patrem et loqui et

„operari docuerat, perfectae huius unitatis fidem

„statuit, dicens: Sed pater, qui in me manet, ipse

„facit opera sua. Crédite mihi, quia ego in patre,

„et pater in me; sin autem, vel propter opera ipsa

„crédite. Pater operatur in filio, sed et filius opus

„patris operatur. Ne ergo per virtutis efficientiam,

„et non per naturae, quae secundum nativitatem

„6Bt, proprietatem, pater in filio et operari credere-

„tur et loqui, ait: Crédite mihi, quoniam ego in

„patre et pater in me est." Et reliqua quae se-

quuntur ad finem huius libri, quern concluait hisce

verbis: „Et ideirco non in Deos duos unigeniti ge-

„neratio deputatur, quia in Deum filius Dei nas-

„cens naturam in se Dei gignentis se exhibuit."

Et infimtas alias esse apud patres sententias, quibus

isti docent, antiquitatem semper eo mpdo sensisse

et docuisse. Basilius manifeste dicit, non se

duos Deos praedicare, quia non duos patres. Ac

idem ipse docet qui plures Deos praedicent, nempe

„eos qui plura principia in divinitate inducunt,

„deinde eos qui alterius essentiae genitum esse di-

„cunt a genitore, propter essentiae dissimilitudinem,

„si genitum ingenito contrarium aut diversum dicat

„aut faciat. Ubi vero unum principium et una ra-

„dix deitatis filio et spiritui sancto in patre praedi-

„catur, ac unum archetypon, una etiam illius arche-

„typi traditur imago, ibi unitatis doctrinam non

„corrumpi."

Quod vero etiam istis obiicitur, de maioritate

patris et minoritate filii, tanquam filium minorem

patre praedicent, breviter respondent cum Hilario 5 )

ex verbis Christi: Pater maior me est: et rursus:

„Ego et pater unum sumus: at, qui 6 ) me videt,

„videt et patrem. Et, ego in patre, et pater in me.

„Honorem donatae confessionis (inquit) intellige,

„quia dominus Iesus in gloria est Dei patris. Quando

„igitur illud est, pater maior me est? nempe quum

„donatur ei nomen super omne nomen. At contra,

„quando est, ego et pater unum sumus? nempe

„quum omnis lingua confitetur, quia dominus Iesus

„Christus est in gloria Dei patris. Si igitur do-

„nantis auctoritate pater maior est, num quid per

„doni conces8ionem minor filius est? Maior itaque

„donans est: sed minor iam non est, cui unum esse

„donatur. Si non hoc donatur Iesu, ut • confitendus

„sit in gloria Dei patris, minor patre est. Si autem

„in ea gloria donatur ei esse, qua pater est, habes

„et in donantis auctoritate, quia pater maior est,

„et in donati confessione, quia unum sunt. Maior

„itaque pater filio est, et plane maior, cui tantum

„donat esse, quantus ipse est, cui innascibilitatis

„esse imaginem Sacramento nativitatis impertit, quern

„ex se in forma sua generat, quem sursum de forma

»servi in forma Dei rénovât, quem in gloria sua

„secundum spiritum Christum Deum natum donat

„rursum esse in gloria sua secundum carnem Ie-

„sum Christum, Deum natum, mortuum." Et paulo

infra in eodem libro: „Qui me videt, videt et pa-

„trem: Haec verba quae ego loquor, non a me lo-

„quor, sed pater, qui in me manet, ipse facit opera

„sua. Et crédite mihi, quoniam ego in patre et

„pater in me est. Et ut sacramentum nativitatis,

5) libro IX. de trin.

6) sic.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!