24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

339 EPISTOLA 4125 340

quod haeo eadem particula, unus Deus, absolute posita

non de alio praedicetur, id est, neque de filio,

neque de spiritu sancto, nisi semper de patre.

Quod scilicet ille solus verus sit Deus, ex quo omnia,

una innata, ingenita seu innascibilis virtus, et

una sine initio potestas, ut Hilarius ait. Non negant

tarnen, quin facillime et diserte confitentur,

particulam Deus praedicari quoque de filio et de

spiritu sancto, non tarnen absolute, sed cum certa

piroumscriptione, de qua paulo infra. Âc manifeste

docent, minime spoliari filium Dei divinitate, dum

spli patri unius veri Dei praerogativa, ut dictum

est, tribuitur. Nee etiam per particulam unius Dei

derogari quiequam aut detrahi filio Dei, ne et ipse

quoque sit Deus, quod pater Deus unus est. Est

enim filius de patre, Deus verus de Deo vero, ex

3£)eo in Deum genitus. Quod vero soli tantum

patri unius veri Dei appellatio attribuatur, id fieri

xar' iÇo/yv, propter certas rationes. Primum, quia

autoritas verbi Dei hoc urgeat et doceat spiritus

sanctus per totam scripturam, quum distinctissime

de patre et de filio loquitur. Deinde quod pater

sit omnium Deus, principium, radix, scaturigo et

fons divinitatis filio et spiritui sancto. Deus

ergo non modo conditarum rerum, sed inpfimis

Deus filii sui, domini nostri Iesu Christi, ex

cuius substantia, natura, essentia seu divinitate,

filius ante omnia secula genitus est et generatione

accepit a patre subsistentiam suam, ac adeo

ipsum esse suum, et hoc qnicquid est ipse. Pater

itaque principium filii, unde et caput Christi dicitur,

quam vis et Christus principium rerum omnium,

sed non patris, at illius vera imago, quamvis

nulla ex parte dissimilis, sed omnino indifferenter

aequalis. In quantum tarnen filius est, de patre

accepit ut sit, quum ille de filio id non accepit: id

etiam filius debens patri quod est, et quod eidem

patri aequalis et par est. Pater autem nulli debet

quicquid est. Ideo ratione originis seu principii,

ne plura principia in divinitate inducantur, et ex

consequentia plures Dii, soli patri tribuitur appellatio

unius veri Dei, quod ipse solus ingenitus sit,

principii ac originis expers, et propatora non habens,

sed ipse sit a se ipso et ex so ipso Deus, et propterea

omnium Deus, et soli patri competat haec

particula omnium Deus, quod et Christi Deus. Ex

Deo scilicet in Deum natus, sed tarnen non omnium

Deus, qui non sit Deus patris. Et verus quidem

Deus de Deo vero, unus ab uno, plenus de pleno,

perfectus de perfecto, essentia de essentia, vita de

vita, lumen de lumine: coaeternus ergo, consubstantialis,

coinfinitus, eiusdem maiestatis, gloriae,

potentiae, regni, imperii atque dominationis cum

patre, quod scilicet in illo plenitudo divinitatis habitet

corporaliter, et quod illi omnia tradita sunt

a patre, et quidem tradita, non ut servo a domino

modo largitionis, sed ut filio a patre, nomine et

modo generationis illius aeternae, ineffabilis, quae

nulli sit cognita nisi soli patri. His rationibus adduci

se dicunt, cur soli patri praerogativam unius

Dei attribuant, per hoc tarnen nihil dérogent aut

detrahant filio Dei, ne et ipse quoque sit verus

Deus, sed tarnen illi praedictae particulae, omnium

Deus, et unus Deus, absolute non competunt, nisi

soli patri.

Tertio loco ad sententiam domini doctoris Lismanini,

quod earn scilicet non audeant admittere

aut amplecti, ita argumentantur. Si pater, filius

et spiritus sanctus est sive sunt (haec enim aequipollent)

unus Deus, quaeritur cuius Dei erit filius

Dei, dominus noster Iesus Christus. Si enim respondetur,

quod eiusdem unius Dei, illative consequitur,

filium quoque sibi esse patrem. Id quod

absurdum esse aiunt, et quod haec praedicatio partim

Sabellianam confusionem, partim plura principia in

divinitate induceret, et plerosque alios tetros errores.

Quarto. Si pater, filius et spiritus sanctus unus

Deus est: consequentiam videri velle, quod idem

sit incarnatus, idem pro genere humano passus et

mortuus: amitti ergo mediatoretn, et confusionem

trinomiam Sabellii induci. Proinde ut tarn absurda

et impia evitentur, servandam esse regulam in

verbo Dei propositam, quod distinctissime scriptura

de patre et filio Dei loquatur: servandumque discrimen

darum, apertum et manifestum inter Deum

ingenitum, Deum invisibilem, quem nemo unquam

vidit, Deum habitantem lucem inaccessam, Deum

omnium, a se ipso et ex se ipso Deum, expertem

omnis originis, id est, Deum, ex quo omnia, non

habentem propatora, Deum mittentem, item Deum

donantem, Deum iubentem. Haec enim proprie soli

patri competere dicunt, et quod scriptura distincte

de hoc Deo patre loquatur, et distincte de filio

Dei, de eo scilicet Deo, qui ante omnia secula

genitus est, per quem et secula condita sunt, qui

in specie angeli colloquutus est cum patribus, cum

Âbrahamo, luctatus est cum Iacobo, qui descendit

in Sodomam, et pluit sulfur et ignem de coelo

super ipsam, dominus a domino, Iehovah a Iehovah,

qui alloquutus est Moisen in rubo, qui in specie

columnarum ignis per noctem et umbrae per diem

protexit et deduxit populum Israel ex Aegypto,

qui legem tulit et in monte colloquutus est cum

Moïse, qui ex radice Iessae egrediundus erat, quem

Iesaias admirabilem consiliarium, heroem fortem,

patrem aeternitatis, prineipem pacis nominat. Et

quod hie princeps, postquam venit plenitudo temporis

incarnatus ex spiritu sancto in utero Mariae

virginis natus, et egressus est dux populi sui ex

Bethléem, deinde morti destinatus, crucifixus et

carne mortuus, sepultus, resurrexit, et postquam

exequutus esset patris voluntatem, tanquam ab eo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!