24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

337 1564 IUL. * 338

rerum omnium faciem, ex mutuis evangelicorum

inter se dissidiis, et papistarum in utrosque insultationibus?

Neque hoc silentio apud praest. tuam praetereundum

erat, propositam esse a quibusdam piis et

eruditis viris, tertiam quandam sententiam seu opinionem

de hoc ipso primario fidei nostrae fundamento,

de Deo seu trinitato, ut usitate in ecclesia

loquimur, superiorum duarum opinionum quasi conciliatoriam,

quanquam ea ipsa ab alterius partis

opinione, nempe ab iis, qui papisticam tuentur opinionem,

longissimo a conoiliatione abest: quod hi

secundum scholasticorum sententiam prorsus sabellianizent,

id est, oonfundant, unumque confusum ex

tribus Deum faciant. Imaginantes quasi supra Patrem

unum quondam Deum, quern essentiam vocant,

et ab hac ipsa essentia, quum de Deo loquuntur

inoipiunt, id quod secundum sententiam Hilarii in

libro de synodis contra Arrianos erroneum atque

haereticum est. Praeterea, quod filium dicant Deum

esse a se ipso, quod scilicet haec propositio trahat

post se aliquot perniciosus errores, nempe quod

filius Dei dominus noster Iesus Christus privetur

sua vera légitima et aeterna ex aeterno patre genesi.

Si enim, inquiunt, filius Doi a se ipso Deus

est, ergo genitus a patre non est, et per consequens

ingenitus est, idem scilicet, qui pater. Quo fundamento

amisso, nempe ista genesi seu filiatione, ut

ita dicam, filii, amitti quoque Christum, amitti mediatorem

et eius bénéficia, et extra verbum evagando

coli fictitia nomina, et plura principia in

divinitate induci. Ab hac itaque opinione longissime,

uti dico, abest ilia quae proposita est conciliate.

Ceterum alterius partis opinio, nempe eorum

evangelicorum, qui trinitatis vocabulum, ut dictum

est, reiiciunt, ad propositam conciliationem perquam

proximo accedit. Congruit enim cum reliquis omnibus

istorum thematibus, propositionibus conclusionibusque,

de unica tantum propositione, quae

ipsa conciliationis nomine proponitur, illis non convenir

Haec autem talis est. Pater, filius et Spiritus

sanctus recte dicuntur et sunt unus Deus, non

persona, sed indifferenti natura, id est, non numéro

unus, nee individuo, sed similitudine aequalitateque

naturae, quod scilicet filius et spiritus sanctus

habeant naturam patris, et ex patre subsistant

quicquid sunt. Proinde constituunt isti

cértas quasdam propositiones, seu brevia quaedam

axiomata doctrinae docendique caussa. Dicunt

enim istam propositionem, pater, filius et spiritus

sanctus sunt unus, falsam esse et minime catholicam:

quod scilicet ex verbis inordinate prolatis, ut

Hieronymus dicit, haeresis incurratur. Eo enim

loci particula unus confusionem Sabellianam in divinitate

inducit, et significat unum individuum identitate

numeri. Quam propositionem propterea ex-

Calvini opera. Vol. XX.

plodunt atque reiiciunt utrique, tanquam erroneam,

id est, scholasticam atque papisticam. Quum vero

dicitur, pater, filius et spiritus sanctus sunt sive

est unus Deus, ut particula unus Deus praedicetur

de tribus personis divinitatis, veram et catholioam

esse propositionem eonciliatores isti affirmant. Adieota

tamen semper, intellecta et subaudita praedicta

interpretatione, unus Deus, non persona, sed

indifferenti natura. Qua propositione admissa et

amplexa secundum istorum sententiam totam istam

controversiam planam et facilem esse, et discussam

omnino videri, ut quae iam antea sit patrum scriptis

satis luculenter evidenterque explicata, expensa

et conciliata. Pro qua quidem opinione egregius vir,

eruditione et pietate praestans D. Franciscus Lismaninus

Corcyreus, theologiae doctor, quum in sinceriori

religione, turn in scholastica theologia et

lectione patrum exercitatissimus, comportavit ex

scriptis eorumdem patrum certas sententias, easque

in specialem libellum collectas hinc inde per Poloniam,

partim ad viros doctos, partim ad proceres

misit, ac missum etiam eundem libellum audivimus

ad praest. tuam, et ad Tigurinos. Quae quidem

opinio tametsi proximo, ut dixi, accédât ad opinionem

Antitrinitariorum, tametsi etiam ea non semel

in synodis polonicis proposita et agitata fuerit, in

hanc usque tamen diem recepta non est, et adduntur

eius rei certae caussae et rationes evidentia non

carentes.

Primum quum dicitur, pater, filius et spiritus

sanctus sunt unus Deus, non persona, sed indifferenti

natura, respondent amphibologicam esse propositionem.

Si enim indifferenti natura pater, filius

et spiritus sanctus Deus unus est: ergo quemadmodum

pater a se ipso subsistit, et a se ipso suum

esse habet, eadem quoque ratione et filius et spiritus

sanctus ex se subsistunt, et a se suum esse

habent. Hoc enim indifferens natura vult, ut ea

communis sit tribus aliunde. Atque eo modo amitti

veram genesin filii, et genuinam spiritus sancti

processionem ex patre, divinitatis, uti dictum est,

fonte. Et quod huiusmodi propositio incidat prorsus

in sententiam papisticam de uno Deo in essentia

et trino in personis, et sic in quaternitatem, et ex

consequentia in pluralitatem Deorum ex pluribus

principÜ8, uti supra dictum est.

Deinde, quid opus est, inquiunt, petere humanam

interpretationem aut ea niti, ubi scriptum

clarissime et distinctissime loquitur de uno Deo

patre illo ex quo omnia: et de uno filio Dei, per

quern omnia: et de uno spiritu paracleto, in quo

omnia. Quo loci semper isti ad suum illud usitatum

axioma, tanquam ad unum maximum recurrunt,

illudque conciliationi praedictae obiiciunt,

nempe: Quoties unus Deus in scriptum absolute

ponitur, intelligendum semper esse de patre, et

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!