24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

335 BPI8T0LA 4125 336

delicet parte, qua mittitur in corda fidelium et qua est

spiritus vivificans, et testimonium conscientiae nostrae

perhibens, quod simus filii Dei, et in illo clamemus:

Abba pater. Aeque itaque filium mittere

aiunt spiritum sanctum, sicut et patrem, et hoc ipsum

operari in mentibus fidelium, quod pater et

filius vult. Ilia tarnen aeterna processio iuxta

Graecorum sententiam a solo patre fit. Si enim,

inquiunt, ab utroque est processio, duo principia

statui et ex consequentia plures Deos. Ac eo modo

faoiunt et oonstituunt discrimen inter processionem

et missionem spiritus sancti: processionem soli patri

tribuunt, missionem utrique ad ecclesiam in corda

fidelium.

Ex his et similibus doctrinis inferre et concludere

conantur, totam doctrinam in papatu, etiam

de hoc fidei nostrae fundamento fuisse corruptam,

nihilque intactum reliquisse Antichristum, quod tetris

et horrendis ille abominationibus non contaminaret,

non pollueret, non profanaret. Trinitarii

contra concedunt quidem reliqua omnia pessumdata

fuisse in papatu: haec vero de primario fidei nostrae

fundamento, singulari Dei bénéficie», illibata et

inviolata permansissel et ilia tantum parte status

ac ordines imperiorum serenissimi regis et principis

nostri, ac ipsosmet in primis principes, senatum

populumque regni Poloniae et magni ducatus Lithuaniae,

apud serenissimum regem nostrum reformationem

ecclesiarum contra papistas urgere debere :

ab ista vero parte de trinitate, ne latum quidem

unguem a doctrina papistica oportere discedi, nisi

prorsus Epicuraei Atheique esse velimus.

Hie vero, Deus bone, quanta est ab altera

parte coacervatio sententiarum ex libris papisticis,

ac potissimum ex illis, quos illi missalia, horaria,

diurnalia vulgo vocant, nee non ex usitatis cantilenis,

tarn latinis quam polonicis, papisticis pariter et

evangelicis, quae publice leguntur ac canuntur in

templis et in plateis. Verbi gratia: Suscipe sanota

trinitas hano oblationem in memoriam domini nostri

Iesu Christi. Item in die purifications : *) Benedico

te oreatura cerae in nomine Dei nostri et sanctae

trinitatis. Per dominum nostrum Iesum Christum,

qui tecum et cum spiritu sancto vivit Deus, per

omnia etc. Item ibidem: Domine Deus pater omnipotens,

precamur te per intercessionem 3. Mariae

genitricis tuae, propitius sis omnibus clamantibus

ad te, quos redemisti pretioso sanguine tuo. Item

in die s. trinitatis: Omnipotens, sempiterne Deus,

qui dedisti famulis . tuis aeternae trinitatis gloriam

agnoscere, qui in trinitate unus Deus etc. Ex quibus

et similibus sententiis, quarum libri papistici,

quin et quorumdam evangelicorum pleni sunt, in-

4125. 1) In missali Craooviensi snmptibas Halleri impresso S.

ferunt et concludunt isti, non tantum trinitatem,

sed quaternitatem et aliam multam pluralitatem in

divinitate pontificios et quosdam evangelioos inferre,

et esse eius generis infinitas corruptelas.

Unde inter partes mira est certaminum coacervatio

et odiosa reoriminatio. Trinitarii enim istos

Ariani8mi illi eos 8abellianismi coarguunt, quod scilicet

realem tollant distinctionem in trinitate, et ex tribus

distinotis personis confient unum confusum Deum

trinomium: deinde quod non veram trinitatem, sed

quandam quaternitatem, turn quinquennitatem sexennitatemque

isti doceant: et iniuste olim ab ecolesia

romana loach, abbatis sententiam sanam et cam

verbo Dei congruentem, damnatam et explosam, deteriorem

vero Petri Lombardi, qui magister sententiarum

dioitur, receptam fuisse. Et reoitatur eiusdem

abbatis certa quaedam prophetia, quam in

scriptis suis reliquisse dicitur in haec verba: Et

priusquam cessabit turba missantium, tunc apparebit

quaternitas.

Prodiisse etiam diount, non ita pridem certos

dialogos de trinitate Bernhardini Ochini, 2 ) viri de

pietate Christiana optime meriti, qui in eisdem dialogis

suis veterem scholasticorum doctrinam de hoc

dogmate non obscure taxet ac reprehendat. Qui

quidem libellus tametsi nobis dicatus est, eum tarnen

hactenus nedum legimus, sed ne vidimus quidem.

Aiunt quidem ad nos fuisse missos, sed tarnen studiose

a quibusdam interceptos, ne ex Germania in

Poloniam pénètrent.

Nolumus praeterea celare praest. tuam, actam

fuisse mense Septembr. Pinczoviae 8 ) synodum ecclesiarum

renatarum in minori Polonia, ad quam et

nos certos ministres et pastores nostros ex Lithuania

ablegavimus. In qua quidem synodo summa

consensione omnium superintendentum, pastorum

et seniorum ex utroque ordine tarn nobüium, quam

ministrorum, conscripta est quaedam formula consensus

de hoc dogmate, quam T. P. inclusam mittimus,

ut de ea iudicium feras. Paucissimi autem

ex ministris trinitariorum ab hac synodo se

absentarunt, et legitime vocati adesse noluerunt,

qui etiam nunc multas turbas hic cient, sive pietatis

zelo, quem prae se ferre videntur, sive ignoratione

caussae. Nam ab illius cognitione nedum

iudicium et rationem abducunt: sed ipsas quoque

aures et omnem sensum claudunt. Amicam vero,

placidam et christianam collationem cum altera

parte prorsus detreotant. Id quod sane ad te non

sine gemitibus scribimus. Quid enim inde speremus

aliud, quam tristissimam et longe lugubrem

2) Inscripsit Oohinns hos duos priores dialogos tomi EL

dialogornm hnic prineipi S.

3) 1563 8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!