24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

329 1564 IUL. 330

troversia, ex quibus scriptis avide isti quaedam arripuerunt,

et pro firmitate caussae suae amplexi

sunt. In eo videlicet dum dicunt: Si de rebus

ipsis conveniret, non multa esset contentio inter

partes de verbis, nempe de Verbo Trinitatis, Essentdae,

Personae, Communieationis Idiomatum, proprietatis,

relationis, et id genus. Quas omnes loquutiones

isti quodammodo reiicere et fastidire videntur,

quod scilicet non reperiantur in Scripturis. Quod

vero de rebus ipsis conveniat, firmissimis ex soriptura

adductis testimoniis comprobare et evincere

satagunt, tenere se et amplccti verum fidei fundamentum.

Dicunt enim extra Patrem, Filium et

Spiritum Sanctum non esse somniandam aliquam

Divinitatis Essentiam communem tribus : sed Filium

Dei generatione, Spiritum vero Sanctum processione

accepisse illud totum quicquid sunt a Patre, ac primum

quidem accepisse eos ipsam Naturam, Essentiam,

seu in ipsa Divinitate subsistentiam, ac adeo ipsum

esse suum : deinde parem per omnia potentiam, gloriam,

maiestatem, par imperium , unamque et eandem

voluntatem: Aeternum Filium ex aeterno Patre

ante omnia secula ex substantia Patris, non autem

per ipsam eius voluntatem tantum genitum, Deum

verum de Deo vero, lumen de lumine, Deum plenum

de Deo pleno, perfectum de perfecto, coessentialem,

cosempiternum, coinfinitum et coimmensum,

per quem et secula condita sunt, nulla in parte

Patre minorem, sicut altera pars eos calumniari

consuevit, sed per omnia parem et aequalem Patri.

In ea tarnen quasi eminentia Patris appareat, quod

ille sit ingenitus, et a se ipso, ac ex se ipso Deus.

Filius vero ex substantia seu Essentia, Natura ac

Divinitate Patris genitus: Et quod Filius sit missus,

non Pater. Filius incarnatus, non Pater.

Arripuerunt et illud ex libello Oensurae Ecclesiarum,

quod ex Graecis scriptoribus affertur, Patrem

esse Principium Filii et Spiritus Sancti. Non

quidem intelligunt principium temporis, sed generationi8

in Filio, et processionis in Spiritu Sancto.

Ac inde inferre et concludere conantur, quod Deo

Patri propterea in Scripturis Unius Dei praerogativa

seu praeeminentia ac appellatio tribuatur ratione

paterni nominis, tanquam autori, qui Filii et

Spiritus Sancti sit principium atque caussa. Et

quod Filius et Spiritus Sanctus ex Patre, tanquam

Divinitatis scaturigine, acceperunt naturâm seu subsistentiam

suam ac adeo illud quicquid sunt, non

Pater ab illis. Et propterea ilium a se ipso Deum,

Filium verum Deum de Deo et Spiritum Sanctum,

Spiritum Dei, hoc est, Patris, dicendum esse existimant.

Quanquam et Spiritum Christi dicendum

esse non negent, ut puta in quo inhabitat plenitudo

Divinitatis corporaliter, et quod aeque Filius

mittat Spiritum paracletum, sicut et Pater. Et sic

Divinitatem eandem in omnibus tribus, quae tarnen

non Essentia aliqua extranea communis tribus sit,

sed quod Pater principium et scaturigo sit Deitatis,

ex qua Filius generatione et Spiritus Sanctus processione

tanquam ex communicatione paterna suum

esse accipiant. Sicut Filius inquit, omnia mihi

tradita sunt a Patre meo. Et quod a Patre Bit omnis

paternitas in coelo et in terra.

Allata praeterea non ita pridem est ad nos

Epistola Praestantiae tuae, in qua ilia verba scripta

exstant : „Precatio vulgo trita, Sancta Trinitas unus

»Deus miserere nostri, mihi non placet, ac omnino

„barbariem sapit." Id quod etiam isti avide arripuerunt,

et ad firmitatem caussae suae sumere et

usurpare soient. Deinde et illud paulo inferius,

quod in reprehensionem delirii Stancariani eadem

P. T. ibidem dicit: „Unus Deus et Unus Mediator,

id est Trinitas. Item, ut cognoscant te unum

„Deum, id est, Trinitatem. Crédite in Deum, id

„est, in Trinitatem. Quicquid petieritis a Patre,

„id est, a Trinitate, non modo tanquam insipidum,

„sed prophanum quoque repudiamus." Quae verba

ex epistola P. T. isti avide quoque, ut dicimus,

arripuerunt. Ac velim nobis credat P. T. hoc genus

dogmatis alte radices egisse in Polonia: praecipua

enim Nobilitas et praecipui Ministri istam magno

spiritu tuentur opinionem. Nos tarnen hactenus

nostros ministros in officio continuimus. Eorum

tarnen impulsu haec ad te scribimus, qui se non

semel nobis declararunt, nihil se ista caussa videre,

quod a Prophetica et Apostolica sententia, turn

et a vetusta puritate, et a principiis solidae Theologiae

exorbitet.

Alii porro ex nostris evangelicis sunt, qui usitata

ilia vocabula per omnia retinenda esse existimant,

trinitatis, essentiae, personae, Deus trinus in

personis et unus in essentia, et id genus. Nee existimet

P. T. levem esse hanc inter partes contentionem.

Nam et hanc sententiam maximi quique

in Polonia viri mordicus tuendam sibi suscipiunt,

alteram vero tanquam profanam et haereticam non

modo reiiciunt, sed et inspectione cognitioneque earn

non dignantur. Quin illis quodammodo religio est

intelligere cognoscereque causam hanc Abhorrent

itaque a ministerio istorum, quin et a mutua consuetudine

et commercio alterius partis, et geritur reB

magna contentione et animorum acerbitate, gliscunt

simultates et odia, et res omnino ad seditionem

spectare videtur. Exultant et insultant utrique

parti papistae. Regia etiam Maiestas ab illis incenditur,

nee desunt ministri pseudotrinitariorum (sic

enim eos vocant) qui frigidam suffiindunt, et exacuunt

animos istorum. Id quod novissime accidit

in publico omnium ordinum conventu, ubi quidam

minister, quum multa de vocabulis trinitatis, essentiae,

personae, Dei trini unius et unius trini, disseruisset

et docuisset vocabulum trinitatis ex voca-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!