24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

305 1564 MAL 306

hactenus omnes impios eorum conatus Dominus

elusit et repressit. Hoc enim solum proficiunt quod,

quo magis conantur ecclesiam erörtere, eo subinde

majora accipit increments. Magnis iam molestiis et

sumptibus nostri gravati sunt, sed nulli sunt labores,

nullae impensae, quae a coepto revooare queant.

Relictis papistarum templis cogimur nostris sumptibus

alia nobis exstruere ad celebrandos nostros

conrentus. 2 ) Magnam videmus omnium alacritatem.

Summi, infimi, omnes quod possunt conférant, sicuti

Israelitae quum exstruendum esset tabernaculum.

Regis adventum interea in urbem exspectamus

3 ) maxima comitatum nobilitate. Magnus futurus

est hominum undique concursus. Adventurus

est et Sabaudiae dux 4 ) et multi coniurati evangelii

hoste8. Adversarii hune nobis praesagiunt adventum

exitialem, in quo extremam suam spem habent

repositam. Sed Dominus solo flatu ridens eorum

consilia dissipabit. Quotidie literas accipio de ecclesiarum

incrementis et felici evangelii successu in

toto hoc regno. Et quod maximum est, magna est omnium

ecclesiarum et doctrinae et disciplinae et animorum

cOnsensio et coniunctio. Nullis sectis distractae

sunt, Dei beneficio. Undique ministri quaeruntur,

quorum magna laboramus penuria. Nam funestum

hoc bellum multos insignes Christi servos nobis

abstulit et absorpsit.

Sed quid te tam multis longius detineo? Etenim

tabellarius mihi apud te esse poterit vice prolixissimae

epistolae. Novit enim optime quis sit

non solum huius ecclesiae sed et totius huius regni

status, et quae sint utrarumque partium étudia.

Salutant te reverenter collegae et symmystae omnes,

qui se et totam ecclesiam tuis precibus commendant.

Dominus Iesus sancto tuo ministerio perpetuo

magis ac magis benedicat et Sanctis tuis laboribus.

Vale, vir eximie, optime ac diutissime.

Lugduni 10. Maii 1564.

Tui amantissimus ac tibi deditissimus

Petrus Viretus.

2) Edicto pacificationis d. 19. Mart. 1562 dato iussi

fuerunt protestantes pontifiais templa reddere quibus ipsi potiti

erant. In wbibus vero ubi ante Nonas Maritas sacra sua

celebraverant, ibi etiam in posterum uno vel altero loco eadem

continuare iis permissum fuit. ex. gr. Lugduni. (Hist. eccl.

HI. 243. N. 3974, not. 4.)

3) Lugduni appulit Idib. luniis cf. Sarron in Mém.

de Gondé IL 202. Idem haec tradit: Les Huguenotz pour empesoher

que le Boy n'allast à Lyon avoient appostez gens

pour empoisonner les potaiges aux hostelleries afin que l'on

diet qne la peste y estait (I) Pestis tarnen rêvera in iis regionibus

grassàbatur et quidem in ipsa aula unus et alter ab

ea correptus est.

4) Vide N. 4098. Adfuit demum quum rex in comitatu

BoussüTon esset.

Calvini opera. Vol. XX.

4107.

BULLINGERUS BEZAE.

Calvini morbus deploratus maximo eutn dolore

afficit.

(Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 22.)

Glarissimo viro D. Theodoro Bezae Genevensis ecclesiae

ministro fideli, domino meo colendo et fratri

carissimo.

S. D. Quamvis literae tuae, frater in Domino

carissime, semper me exhilararunt, subitum tarnen

dolorem rénovant propter D. Calvini morbum

desperatum quem déploras merito: quum univer&a

Christi ecclesia in hoc uno homine mortuo iacturam

faciat nunquam reparabilem, nostro maxime

saeculo perturbatissimo. Orandum video nobis Dominum

ut is virtute sua nos sustentet. Ac minime

dubitandum est affiiturum huno tibi quando manifesta

exstant signa plurima, illum omnino velle ut

ei tu succédas. —

Si vivit adhuc D. Calvinus tu illi ex me, imo

a Domino, omne bonum precaberis. Oro Dominum

Iesum ut si illum nolit amplius vivere hic, in aeterna

vita mox mutuum videamus et in servatore

nostro et cum omnibus Sanctis exsultemus.

Tiguri 12. Maii 1564.

4108.

BEZA BULLINGERO.

Bullingerus tuus.

Quantumvis magnae sint hostium minae, magis

tarnen angit Calvini discrimen iam ineluctabüe. Cuius

fortissimi athletae etiam m morte virtus clarissima.

(Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 151.)

Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero ecclesiae

Tigurinae vere fido pastori domino et patri mihi

plurimum observando.

Mi pater, rogo ut brevitati ignoscas. Valemus

satis recte omnes et féliciter omnia, quantumvis

hostes minentur omnia magis ac magis, et paene

vivos nos deglutiant. Sed manet perpétua ilia nostra

20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!