24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

257 1564 FEBRUAR. 258

4080.

SPINA CALVINO.

Cal/vini afflictam valetuäinem magno cum dolore

audiisse testatur. Percontatur de Perroteo ministro*

(Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 30.)

Claris8imo viro D. Carolo Passelio patri inprimis

observando.

Genevae.

Nullas iam dudum literas a te accepimus, pater

optime, quibus yaletadinis tuae rationem et

statum cognosçeremus. Interea quum de te et rebus

tuis ex bis percontamur qui a vobis ad nos

veniunt, respondent quod sine maximo animi dolore

audire non possumus, nihil in te sanum esse nisi

animum, corpusculum autem oxiXnov that xal oq/m

fiäXkov ?/ aäfitt : vim illius omnem exhaustam esse

superioribus laboribus, et si quid vigoris adhuc in

te superest, id curis consumi quas assidue pro ecclesiis

suscipis. Deus bone, quam durus est hie

nuncius nobis, qui vitam nostram morte tua libenter

commutaremus, si Sivmov eïy. Metuimus enim

ne, si ad ulcisoendam mundi impietatem, qui certe

te tuique similibus indignus est, te nobis eripiat,

id nobis accidat quod abortivis fructibus usu venire

videmus, ut videlicet antequam nati sint intereant.

Sed meliora ex Deo speramus, qui nulla nostra

iniquitate probibitus beneficentiam suam quotidie

in nos tot modis déclarât, ut dubitare non possimus

illam esse omnibus flagitiis et sceleribus nostris

multo superiorem. Attamen te omnes obtestamur,

per misericordiam Christi et eum amorem

quo ecclesiam sponsam illius amplecteris, ut tibi

aliquantum parcas, et in hoc flexu aetatis eum laboribus

tuis modum statuas quem tibi salutarem

eBse usu ipso cognoveris.

Ut his omissis ad alia transeam: quidam Perroteus,

') qui in agro Bernatium ministerio fungitur,

scripsit nuper nqoç zovg tjpwv nQecßmioovc, se desiderio

patriae adhuc teneri, quum mallet labores

suis impendere quam alienigenis. Quum de hac

re deliberaretur, dixi nihil statuendum videri quoad

de doctrina et moribus illius quales sint ex te

compertum habeamus. Non enim carere suspicione

quod in collegarum exsilio, quorum causam tueri

debuisset, illic diu cum aliis turpiter manserit, qui

hominibus obsequi et gratificari malunt quam Deo.

Periculosum esse quempiam in nostras ecclesias

admittere qui in doctrina aut disciplina a nobis

dissentiat, quarum sinceritas sit omni studio a nobis

4080.1) Minime idem ac ille cuius epistola sequens.

Calvini opera. Vol. XX.

praesertim oonservanda. Itaque obsecramus te, ut

quid de illo et eius genero, quem secum hue deducere

vellet, quid inquam de utroque sentias, ad

nos scribere velis. Metuimus enim ne doctrinam.

praedestinationis quam sequimur répudient, et

disciplinam, quam doctrinae nervum esse arbitramur,

non magnopere curent. Nos autem nullum

consilium de Ulis ante capere possumus quam Uteris

tuis certiores facti de his duobus capitibus fuerimus.

Et ne tibi quidquam dissimulem, probare non possum

quod patriae desiderio ecclesias deserant, in

quibus tarn diu versati fuerint. In quo aperte declarant,

nunquam se paternum animum erga illas

induisse, et pro filiis se adhuc non illos agnoscere.

Nam si Christo illos genuerint, quid causae esse potest

quod eos ita abiiciant, nisi forte hoc sint ingratitudine

et pertinacia commeriti, ut domus illorum

déserta relinquatur. Domini esto indicium. *

Quern oro per Christum mediatorem nostrum ut

te adhuc nobis incolumem servet. Bene vale, xv* Februarii

Salmuro Andium. 2 )

4081.

Tui studiossimus

Io. Acanth.

PERROTUS DANIELD3US.

Formam studiorum suorum et Genevensis scholae

institute/, describii.

(Ex bibliotheca Bernensi, Cod. Bongars. 141 N. 202 antogr.)

A Messieurs Messieurs les Daniels dempres S t6 Croix

a Orleans.

Si qua ante hunc diem scribendi occasio data

eBset non ita dudum hanc officii sponsionisque

nostrae exhibitionem desiderassetis : sed quia optima

fide, quantum scire potui, diligentiae nostrae, quae

vobis ignota non est, testationem novissimam hactenus

edere non licuit, nee res nostrae ferunt, nee

adeo ipse causae status praesertim apud vos ut

fusius de cessationis excusatione JtQoXéywfm*, illud

2) Be natalibus cerium aliquid statuere non possumus,

quid quod de Spina Salmurii commorante aliunde non constat,

nisi quod Henrico IV. régnante ibi ministerio fungens obiit.

Anno 1568 S. Quintini fuit, 1566 Parisiis (Bulletin Vin. 454.

V. 18 seqq.). Nos ut hoc potissimum loco hanc insereremm

permovit qttod de valetudine Çalvini dicit.

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!