24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

255 EPISTOLA JE 4078—4081 256

quum et aetas tua ingravescens et laborum peractorum

difficillimae rationes nobis constent. Deus

autem suos in statione destinata confirm abit, ut

cursum féliciter absolvant.

Is qui has ad te perfert Franciscus de Luna,

nobis a Principe Condensi et Andelotto commendatus

fuit, sicuti exempla literarum adiunctarum demonstrant.

Dicit se Hispanum esse, nobili genere apud

suos ortum, religionis ergo exsilium pati. Gui quidem

libenter profuissemus, sed tota respublica nostra

ob pestem saevientem ita dissipata est, ut commode

ilium hoc tempore iuvare non possimus. Quum

autem vestram ecclesiam invisere decreverit, ubi

fortassis apud suae nationis homines pleniora adiumenta

exspectat, nolumus suae petitioni hac nostra

oommendatione déesse. Pethnus autem ut illi, tanquam

extero homini, officia Christiana praestetis,

quemadmodum de vestra Toluntate non dubitamus.

Erit id nobis officium non solum gratum, sed et Deo,

cuius causa potissimum agitur, qui nobis exsuies et

peregrinos commendavit, acceptum. Datae Lorbachii

9. die Febr. a. 1564.

Fridericus Palatinus Elector etc.

4079»

BULLINGERÏJS BEZAE.

Be Balduini conviciis et Castellionis morte et

epitaphio.

(Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 17.)

Glarissimo viro D. Theodoro Bezae Genevensis ecclesiae

fideli ministro domino meo colendo et fratri

carissimo.

Binas a te literas ') acoepi hisce diebus. In prioribus

mittebas folium ex libro quodam Balduini

contra nos edendo. Bemitto hoc prout a me petebas.

Miror vero quis huiusmodi hominibus sufficiat

tantam malorum verborum copiam. Obstupui sane

dum unicum hoc folium legi. Nee puto ulla unquam

saecula habuisse homines melius ad maledicendum

appositos atque instructos. Oportet omnino nimium

sibi familiärem esse spiritum Ulum nequam et maledioum

qui ad maledicendum sic sunt exercitati, ut

quidquid ore depromunt resipiat faeces satanicas.

4079.1) N. 4069. 4072.

Puto ego nobis absque intermissione orandum esse

contra huiusmodi adversarios nostros Davidis psalmum:

Eripe me Domine ab homine malo et a viro

iniquo serva me etc. Qualesquales tarnen illi sint,

defendenda erit nobis contra eos sancta Veritas.

Satis est si causa simus superiores, licet inferiores

multo loquacitate et maledictis. Dominus tandem

evertet illos.

Mortuus est Castellio, atque utinam cum ipso

mortuae essent fanaticae opiniones plurimae. Quidam

homo ineptus scripsit ei epitapnium. 2 ) Verum

talibus encomiastis digna sunt talia ingénia. Pungit

vos atque Genevam. Utinam illi interea caput scalpere

libuisset. Irascor Oporino qui huiusmodi naenias

imprimit. Sed dulce lucrum ex re qualibet.

Laudetur CasteUio ex paupertate. Fuit is pauper

ut soient monachi, qui nihil habent et tarnen omnia

possident. Dicebat Gfualthertts noster: Aut ille

indignus fuit meliore stipendio, aut si vir bonus

fuit et magistratus Stipendium ei non auxit, sed

egere permisit, ingratus sane et iniquus est talis

magistratus. Hae sunt laudes istorum, prope dixissem

asinorum. 3 )

Gaudeo meliuscule valere D. Calvinum. Gratulare

illi meo nomine et saluta eum. Dominus

ilium nobis diu serret incolumem. Spero Deum

sua potentia servaturum vatem vestrum, utut insaniant

et frendant dentibus adversarii. Contra nos

quoque aiunt iam armari nescio quot gentes. Sed

si Dominus erit nobiscum facile servabimur ab hostibus

nostris Tiguri 13. Febr.

1564.

Bullingerus tuus.

2) Hoc aliud videtur fuisse atque ülud quod très Poloni

Stan. StarzechowsM, Io. Ostrorog et Georgius Niemsta

lapidi inserdpi curarunt in peristyHo summi templi Basüeensis.

In hoc enim nihil de eius paupertate neque contra adversarios.

Etiam üla quae edidit Maehly p. 148 nihü tale

continent. {Cf. Gerdes, Bal. réf. p. 216 Mähly p. 80.) Videtur

fuisse Charta ab Oporino impressa quae dicitwr récusa

ad calcem editionis cuiusdam Diaiogorum Castellionis sec.

Baylium. Cf. N. 4070.

3) O pudendam et tristem tantorum vvrorwm in miserum

illum et saeculo suo superiorem, iam et mortuum Castellionem

insectationem ! Qui rabie sua theologica adeo imeensi

sunt ut ne id quidem animadvertant, suis telis ipsum peti

magistratum Basüeensem, dum Calvinus innocentent furti

accusarè non dubitaverat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!