24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

253 1564 FEBRUAR. 254

mihi praesoripsistis ad morbos meos levandos remédia,

quis hano curam me inscio suscepisset quaesivi.

Respondit, se collegae nostri 3 ) qui apud vos est rogatu

snmmam eorum 4 ) complexum quae eo facere

visa sunt ut mihi utile consilium daretis. Ego

vero ex acourata vestra responsione agnosco quam

vobis cara sit mea vita de qua proroganda 5 ) sponte

adeo fuistis solliciti. Si postulanti id laboris concedere

grave non fuisset, officium fuisset minime spernendum.

Nunc quia antevertistis eo magis sum

vobis ob8trictus. Caeterum non alia testandae gratitudinis

ratio vel facultas suppetit, nisi ut ex meis

scriptis vicissim sumatis quae spiritualem vobis medioinam

afferant. Ëadem ante annos viginti humanitate

usi erga me fuerant eximii medici Acatius,

Tagautius a ) et Gallus Parisienses. Yerum neque

tune infesti mihi erant podagrici dolores, neque cum

calculo et arena mihi erat negotium, neque vexabar

cholicis torminibus, neque molestiam exhibebat dolor

ani, neque sanguinis exereatio* minitabatur. 7 )

Turmatim quasi uno impetu in ine irruptionem fecerunt

tot hostes. Simul atque convalui a febre quartana

excepit me gravis et acerbus in suris dolor,

qui paulisper mitigatus iterum et tertio me répétait.

Tandem versus est in morbum articularem qui

a pedibus ad genua excurrit. Diu me in venis

haemorrhoieis cruciavit ulceratio quaedam, quoniam

inter dormiendum unguibus contraxeram, tunc enim

me titillabant ascarides 8 ) quibus nunc sum liberatus.

Sed quum rediret idem pruritics malum unguibus renovabatur.

Hac occasione me proxima aestate corripuit

nephritis. Nam quia equi agitationem non

ferebam, lectica in agrum delatus sum. Volui in

reditu partem itineris pedibus conficere. Yix ad

Sarrazin saepius iam occurrit. Oriwidus erat ex oppido St.

Aiibin en Oharollois, reçu habitant de Genève 24. Août 1550,

bourgeois 1555, aux Deux-cents 1563, décédé 5 Mai 1573 Galifte,

Not. gén. IL 444).

3) Usque ad a. 1563 ministri fuerunt apud Monspessuïanos

La Chasse et Formy. Iam m. Ianuario eiusdem atmi

duos alios petierunt a Genevemibus, et constat eo anno Mich.

Manny ibi ministerio functum fuisse. (2%. Corbière, hist, de

Végl. réf. de M. p. 56. 80.) Inter professores medicmae sacrts

reformatis addictos fuerunt Ant. Saporta et Guil. Rondelet

(lbid. p. 63) Consistorio adscriptus fuit etiam Mich.

Hérouard chvrurgus.

4) Codex praébet: coram.

5) propaganda Cod.

6) lo. Tagaut Ambianus prof. med. Parisiensis fuit

pater loannis T. gui fuit prof, philos, et math. Lausawnae

1557, biewnio post Genevam concessit et dbiit 1550. De pâtre

v. Conr. Gesneri l. de scriptoribus ehirurgicis. De Acatio

et Gallo pro tempore nihil hàbemus.

7) In his morbis defmiendis versio anglicana paulo

liberiu8 versata est :. podagram dicit arthritic pains; sanguinem

ex pulmonibus exeretum putat et dolorem ani bene qwidem

ex haemorrhoidibus dérivât, alteram causam non respicit.

8) Beza scripsü: cruciavit ulceratis quum me titillassent

ascarides.

milliare perveneram quum me subsistere coegit renum

lassitudo, quum vettern meiere, atque tum eanguinem

pro urina fluere 9 ) miratus sum. Domum reversuB

deeubui. Nephritis me acerrime urgere: cui

modica tantum ex remediis levatio. Tandem calculus

egestus 10 ) non absque molestissimo nixu malum

illud mitigavit. Sed ea erat magnitudine ut

venas laeserit, nee cohibitum fuerit sanguinis profluvium,

nisi iniecto per siryngem mulieris lacte.

Ab eo tempore plurimos enixus sum, et gravedo

quae in renes ineumbit, satis indicat esse illic lapidicinam.

* Bene tarnen est quod minuti vel saltern

médiocres exeant. Spem sanationis eripit desidia ad

quam me constringunt aegri pedes. Ab equitatione

etiam prohibeor sedis doloribus. Nam etsi nullum

ulcus apparet, venae tarnen sunt turgidae ut quod

egero intus ipsa constrictione tematum * parum a

gallinae exerementis différât. ' *) Aliud praeterea malum

quod eibus male in ventriculo concoctus in

phlegmata vertitur, quae sua densitate quasi glutinö

exitum impediunt. Eine saepe dysteres repetere cogor.

Verum ego parum considerate, qui pro laboris mercede

laborem vobis duplico non iterum consultandi

sed nugas meas legendi. Valete, ornatissimi viri et

mihi sincera observantia colendi. Dominus vos semper

gubernet suo spiritu, virtute sustineat ac donis

suis vos magis ac magis locupletet. ia )

4078»

PRIDERICUS PALATINUS OALYINO.

Commendat Hispanum exsulem.

(Antographon asservatnr in Archivis Genev. Pièces hist. N. 1753.

Descriptnm est in Cod. 107b, fol. 101, a Simlero Vol. 109 et

in Bpp. Bern. VI. 1155.)

Pio et docto viro, Ioanni Oalvino ecclesiae Genevensis

ministro.

Fridericus Dei gratia Comes Palatums Rheni, Sacri

Romani Imperii Archidapifer ac Princeps Elector,

Dux Bavariae etc.

Allatum est ad nos, te valetudine satis afflicta

hoc tempore frui, cui nuncio facile fidem dedimus,

9) mitti a me Edd.

10) eiectus Edd.

11) Textus corruptus videtur.

12) Beza adscripsit: 8. Pebr. 1564.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!