24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

203 EPISTOLAE 4052-4054 204

dum pateretur filio tam propinquum esse. Respondit

ilia, veterem esse Regis ministrum, nee causam esse

cur prohiberetur, deinde ita Regi placere: verum

simul esse omnibus satis loci, se ergo monere ut

venirent. Quod factum non est. Curia vero deprecatores

misit ad Connestabilem ut nepotis sui

animum placaret. Idem factum a magistro civium

et decurionibus. Rex in curiam venturus erat et

Admiraldum secum ducturus. Brevi audiemus quem

exitum habuerit actio, de qua tarnen nostri optima

sperant. Exspectabantur in aula princeps Portianus

et dux BuUonius Alius Marchiani, et famosi illius

Bdberti pronepos, qui duo infensissimi sunt Guysianis.

Cancellarius, qui noster erat, nunc animum ex timiditate

colliget. Rex sub colore visendae sororis

puerperae in Lotharingiam a matre trahebatur, et

ita obstinate pergebat Attalia ut frustra omnes adversarentur.

Nunc consilium illius profectionis mutatum

esse dicunt.

Ad pacem cum Anglis transigendam intenti

sunt omnium animi. Hoc modo fiet ut cum summo

dedecore concidant artes omnes Gardinalis Lotharingici.

Rex, titulo tenus maior, alieno arbitrio regitur,

et quidem prope serviliter. A nobis quidem non

esset alienus si quid auderet. Interea vix credas

quantum sit in cunctis iuris praefectis audaciae ad

nostros opprimendos. Itaque misère vexantur innocentes

et crescit impunitate licentia. Aurelianis

unum ex voto contigit, quod inde abductum est

praesidium, sicuti ex aliis locis. Quare te in tempore

moneo ut vicinis qui cito redibunt viaticum

parandum cures.

Nunc venio ad rem omnium maxime seriam,

et ad quam te animum adiicere et Studium applicare

cupio. Scis iam instare tempus quo foedus cum

Helvetiis renovetur. s ) Si adduci queat senatus

vester ut cum Rege sooietatem ineat, hoc unum

compendium est stabiliendi in Gallia evangolii.

Ne8cio an de hostium conspiratione audieris. Putant,

ubi indictum fuerit nationale concilium, sibi facile

et expeditum fore omnes ecclesias momento evertere,

quia et quidvis suo arbitrio décernent et parata erit

exsequutio. Papa interim cum Hispano, Venetis,

Italiae principibus et Sabaudo se ad hanc urbem

prorsus delendam nosque omnes e medio tollendos

instruit. Metuunt boni ne Regis mater, nisi iniectum

fuerit fraenum, ad eorum factionem iuvandam

nimium sit propensa. Hoc vero et tutissimum et

unicum fere remedium esset, si Helveticae civitates

quae evangelium amplexae sunt, hac lege foedus

percutiant ut cautum sit Gallicis ecclesiis earumque

libertati. Id vere nullo negotio impetrabitur. Senatus

autem vestri autoritatem sequentur très aliae

civitates. Nee vero Gallis tantum et nobis prodesset

Regem astringi ad fovendas in hoc mediocri statu

ecclesias, sed vobis etiam esset aptissimum ad cobibendos

vicinos, quorum animi frangerentur, atque

ita subsisteret intempéries. Te igitur, observande

frater, per Dei nomen obsecro, et per omnium fidelium

salutem ob tes tor, ut multarum rerum quae

tibi obstare possent oblitus ad hanc sooietatem conciliandam

incumbas, quae religionem in Gallia salvam

et integram tuebitur et ianuam improborum

insidiis claudet. Vides quam simpliciter tecum

agam. Quid tu ea de re sentias avide scire oupio.

Unum hoc libère audebo testari: si vestri récusent,

coram Deo et hominibus fore non una specie criminis

obnoxios. Sed vehementius contendere forte

nihil opus erit, ubi intellexerint, non modo quam

sanctum sit officium périclitantes ecclesias ab omni

metu eripere, sed quanti etiam sua intersit Regem

devinetum tenere ne religionis tuendae curam abiiciat.

Yale, clarissime vir et mihi observande frater.

Saluta diligenter meo nomine collegas omnes,

sicuti mei vos salutant. Dominus tibi adsit virtuteque

sua te sustineat atque incolumem diu servet.

Genevae 4° Nonas Decembris 1563.

Iohannes Oalvinus tuus.

Ionvïttaeus tuus reverenter et

ex animo te salutat.

De D. Herbio. *). Miseret me boni senis et

5) Post Calvini mortem demum de isto foedere sanciendo isti vel ex hoc uno facto satis probant quo spiritu

Mareschallus de Vieilkville et episcopus Lemovicensis in Helvetiam

missi sunt. Qui d. 15. Aug. 1564 Bernam, 3. Sept. 4053.1) Qua de causa haec prolata sint nos fugit. Erbius

Turicum advecti repulsam tulerunt.

iam a. 1560, quum Richovülensibus sacra Lutherana obtrude-

4053.

BEZA BULLINGERO.

Erbius male habitus. Consensu) Argentoratensis

pudenda. Ochinus graviora meritus. Guisiani frustra

querentes. Amiralius in aula.

(Ex autographo Cod. Gener. 118, fol. 18.)

Fideli Christi servo D. Henrico Bullingero

patri mihi plurimum observando et Tigurinae ecclesiae

vere fido pastori.

Tiguri.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!