24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

201 1563 DECEMB. 202T

Corinthios admonet, domum cuique suam esse in

qua comedat et bibat, coenam excludit a privatis

aedibus. Tunc neque fidelibus patebant templa, nee

unquam permissum esset nova exstruere. Sed tantum

a communibus epulis discernit spirituale mysterium,

ne cum illis misceatur. Caeterum diligenter

cavendum esse fateor, ne qua obrepat superstitio,

ne spes salutis externo symbolo affigatur: deinde ne

se ingerat ambitio, neve ebulliat praepostera curiositas.

Parce igitur et adhibito delectu, nee aliter quam

causa cognita, vellem coenam apud aegrotos celebrari.

Deinde ne a Christi institutione aliéna foret

vel minimum deflecteret actio, nollem nisi in coetu

piorum, nollem absque doctrina et publico ritu.

Fecit quorundam stultitia, qui panem ad aegrotos

deferendo tanquam ferculum in pompa gestant, ut

pii homines tanquam a corruptela non ferenda abhorreant.

Corrigendum ergo esset illud quoque

vitium. Ego vero eorum timori facile ignosco, qui

ad praecavenda pericula ab actu non ita praecise

necessario abstinendum consent: modo vicissim agnoscant

me non temere aliud sentire. Yale, optime

et integerrime frater. Saluta amicos. Dominus vos

omnes conservet, virtute invicta fulciat, spirilu suo

gubernet vestra consilia et studia. Genevae, Calendis

Decembris. 1563.

Iohannes Galvinus tuus.

4052.

CALVINUS BULLINGERO.

Post enarrata quae nuperrime in Gallia evenerunt,

instat ut ille satagat apud suos de foedere cum

rege ineundo, de quo scilicet sibi mira promittit.

(Apographon seqnimnr Godicis Genev. 107a, fol. 285, collatnm

cum Cod. 108, fol. 152, Ood. Bern. VI. 1146 et Simleri Tom.

108.)

Clarissimo viro D. Henricho Bullingero ecclesiae

Tigurinae fido pastori fratri ac symmystae mihi

plurimum observando.

S. Ex quo ad te scripsi, *) venerande frater,

nova haec contigerunt: quum soli prope adversarii

in consilio regis essent, repente furioso impetu decretum

est ut muri Aureliae everterentur. 2 ) Prae-

4052.1) N. 4037.

2) Cf. 4049. Hist, des choses mêm. p. 296; Pendant

qu'on bastissoit (une citadelle) à Lyon pour brider ceux de la

fectus militaris turres quasdam demoliri coepit fossasque

ruderibus implere. Si tarnen verus est rumor,

autores tarn perniciosi decreti iam amentiae suae

pudet ac poenitet. Idem et de plurimis aliis urbibus

statuerant, non alio praetextu nisi quod minime

expedit ulla esse munita loca nisi in finibus, ad

extraneos hostes arcendos.

Princeps Condensis 8 ) ante mensem ab aula

discessit, iratus quod mater regis coniugium filii eius

cum filia Sancti Andreae astute suspensum tenebat.

Ita scilicet abiecta Christi causa sibi et privatis

utilitatibu8 addictus est. Quanquam, ut de eo placando

nemo sollicitus sit, eius indignatio sponte

pro more evanescet.

Nunc quae nudius tertius allata sunt narrabo.

Admiraldus,*) quum ad Regem salutandum venisset,

valde humaniter exceptus est: inde Lutetiam perrexit

cum maximo comitatu. Connestabilis, ut stomachum

invidis faceret, venit in eius hospitium et

a prandio in arcem regiam eum deduxit. Illic consultationi

interfuit ubi res maximas agitatas fuisse

putant. Guysiani collectis vasis in adversam urbis

partem transierunt. Per ducem Nemorsum interea

nunciarunt matri Regis, se mirari quomodo Admiral-

religion, afin de flestrir leurs armes avouées par l'edict (de

pacification) l'on demolissoit et demantelloit Orleans et Montauban

et autres villes. On bastissoit des citadelles que les

uns appelloyent Chastie-vilains, les autres nids de tyrannie.

Oeux de la religion enduroyent tout, se contentans de simples

remonstrances en papier, et recevans aussi du papier en

payement.

3) Languet d. d. 16. Nov. TL. 269: Saepius soripsi de

filia Santandreani. Abducta est tandem ab nxore Guisii in

Beginae gynaeceum. Convenit autem inter Condaeum et matrem

puellae ut ipsa nubat primogeoito Condaei. (Erat is Marq.

de Conti/ natus 29. Dec. 1552.) Ob earn rem Condaeus nuper

petiit a Regina ut puella matri redderetnr : quae respondit, se

velle exspectare adventum cardinalis Lotharingici et eius sententiam

(Je ea re audire. Quod adeo aegre tulit Condaeus ut

nemine salutato cum paucis comitibus se ex aula proripuerit.

Ea res multos sollieitos reddidit, sed audio iam placatiorem

factum Condaeum et brevi in aulam reversurum. Delaborde,

Eléon. de Boye p. 239.- La jeune St. André avoit été destinée

par son père au fils du duc de Guise, et accueillie sous le

toit de la duchesse qui désirait veiller sur son éducation.

4) N. 4049. Languet Cal. Dec. p. 272: Uxor Guisii

obtulit Begi supplicem libellum quo petit se admitti ad accusandum

Amiralium. Agitur tarnen de componenda controversia,

et hodie audivi esse bonam spem de ea re. Sed quum hoc

iam saepius sit frustra tentatum, vereor ne nuno idem accidat.

Esset quidem utile ipsis etiam Guisiis hanc controversiam

componi, et forte non abhorrèrent ab ea re, quum huius litis

causa cogantnr magnos sumptus facere et multa incommoda

perferre. Sed sunt aliqui qui putant ex re sua esse Galliam faotionibas

concuti, et alunt ista dissidia quantum in se est. Hoc

iam Guisiis perincoramode accidit quodRex mntavit consilium

visendae sororis in Lotharingia: nam ea profectio peperisset

eis non parum autoritatis. Quum putaretur Rex ingressuruB

iter, subito est hue reversus. Aiunt Connestabilem dixisse,

sibi non videri consultum ut Rex ista aetate ad fines regni

accederet, multosque eius sententiae adstipnlatos esse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!