24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

199 EPISTOLAB 4050—4052 200

otium sùppeteret. Sed ex quo hinc abiisti, continuum

mihi negotium fuit cum varus morbis, ut ne

ordinario quidem muneri obeundo sufficiam. Quod

si maior daretur relaxatio, sunt tarnen alia nunc

in manibus quae mihi non permittunt in refutandis

illis duobus errorum monstris operam impendere.

Oommentarios meos in Moysem Gallica lingua vertendos

suscepi, 3 ) non tantum ut nostratibus communis

esset huius libri lectio, sed quod opus alioqui

non poenitendum, innumeris quibus scatebat menais,

repurgare necesse fuit. Fratres me hortati

fuerant, ut librum Iosuae explicarem: 4 ) hactenus

vix ad tertium usque caput progredi licuit, quum

tarnen brevitati maxime studeam. Urgeor etiam

aliunde, ut tibi nihil polliceri audeam. Si quando

tarnen melior dabitur opportunitas, earn non omittam.

Sed tanta congerie me obruere minime expedit.

Quod si patriae tuae sedulo prospicis, Studium

tuum laudo. Sed cogita nostram quoque Galliam

multis morbis laborare, quibus mature succurrere

oportet. Quanquam per lonvilaeum non stabit

quominus tibi gratificer, quia et strenuus est exactor :

nee vero cessabit, si contigerit melior opportunitas:

quod si quid vigoris recuperem, libenter ipse quoque

defungar eo munere. Sed nunc tarn corporis quam

animi vires magis-sunt collapsae, quam ut studium

meum applicare possim ad novos labores. Quod

apud D. Hyperium hyemare in animo tibi est, nusquatn,

fateor, commodius hospitium reperies. Nam

praeter raram pietatem et eruditionem, quae in eius

scriptis relucet, aiunt hominem esse mansueto ingenio,

magna sinceritate praeditum. Sed tardior in

patriam tuus reditus mihi non placet. Nam quum

alios tantopere incites ad manum genti tuae porrigendam,

quid sibi velit hoc cunctandi et otiandi

consilium, non assequor. Quanquam frustra haec

dispute, quia antequam ad te perveniant meae literae,

hyems fere transacta erit. Vale, ornatissime vir,

mihi ex animo colende frater. Dominus te spiritu

sùo semper gubernet, virtute sustineat, et manus

suae protectione incolumem tueatur. Genevae, pridie

Calend. Decemb. 1563.

Ioannes Oalvinus tuus.

3) Inde fortasse collegeris Calvinum ipsum libro vertendo

operam navasse, quod alias «on fecit. Edita est haec

versio a. 1564 ap. Stephanum. Be editione a. 1563 quam ex-

Mbet Catalogus bibl. Dresdensis dubitamus.

4) quae ultima eius fuit elucubratio.

4051.

OALVINUS OLEVIANO.

An et quomodo coena aegrotis administrari possit.

( Servavit Beza ed. Genev. p. 330, Laus. p. 627, Hanov. p. 707,

Ohouet p. 454, Amst. p. 207. Nos reperimns antographon in

Ood. Tronchiniano fol. 9 ubi Farelli mann adscriptum legitur :

Cal Dec. 1563.)

S. Etsi pridem meam de coena aegrotis administranda

sententiam rogasti, ') optime frater, ideo

tarnen nullum tulisti responsum quod te prooul abesse

putabam. Ita factum est, ut Crispino 2 ) nihil

literarum dederim. Et nunc quum superiores literas s )

clausissem, venit mihi in mentem caput hoc fuisse

omissum. Scio rem in disceptatione versari, quia

non desunt utrinque rationes. Mihi vero non est

propositum, nunc eas sigillatim excutere, neque tempus

suppetit. Ex natura quidem, fine, et usu mysterii

probe mihi colligere videor, non esse tanto

bono privandos qui vel diuturno morbo laborant,

vel de vita periclitantur. Ad fidei confirmationem

valet tesseram accipere quasi ex Christi manu, qua

certiores fiamus nos in eius corpore censeri, carne

eius et sanguine pasci in spem aeternae vitae. Itaque

coenae perceptio nos ad obeundas spirituales pugnas

instruit. lam si pius quispiam e mundo migrandum

sibi videat, quia fieri non potest, quin oppugnetur

ac vexetur multis tentationibus, merito se armari

cupiet ad sustinendos conflictus. An eripiendum

est singulare adiumentum, quo fretus ad luctam alacrius

descendat etvictoriam obtineat? lam prohiber!,

quominus liceat profiteri et testatum facere pietatis

consensum cum ecclesia, durum est ac mali exempli,

sive quis in lecto diu iaceat, sive morti sit vicinus.

Atqui coena sanctae inter filios Dei unitatis est

symbolum. Quamvis breviter rem attigerim, agnoscis

tarnen quibus rationibus adductus aegrotos non

esse arbitrer a communicatione arcendos. Neque

tarnen ea de causa velim turbas movere. Scis in

hac ecclesia alium esse morem. Acquiesco, quia

utile non esset contendere. Qui hanc administrationem

non putant Christi mandate esse consentaneam,

obiiciunt sacrum hoc epulum fuisse institutum,

ut communiter illic vescerentur fidèles, quod

illis verum esse concedo. Sed quamvis nulla sit

légitima coena, nisi communis: quae tarnen aegrotis

dabitur, quia privata non erit, adulterina non censentur.

Nam certe partem vel appendicem esse constat

publicae actionis. Neque vero Paulus, dum

4051.1) Literae non exstant.

2) Puta Francofurtum ad nundinas proficiscenti.

3) deperditas.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!