24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

189 1563 NOVEMB. • 190

simus D. Calvinus et sui symmystae, et D. Franciscus

Pontanus 6 ) dictus Monsieur della Planche 7 ) quem 8 )

rogo ut salutet D. Laurentium Normandiutn et

dicat Uli quod si ecclesiae Polonicae non persolvent

illi meum debitum octoginta octo coronatorum, ut

in generali synodo constitutum est, et ego vivens

non habuero modum solvendi, tunc ex mea suppellectili

mea uxor, et illi quibus commisero, quod

iam in meo testamento feci, persolvent illi totum

debitum. Deus novit me non esse in causa quod

hactenus non sit illi satisfactum, quamvis ex illis

libris centum floreni Polonici non sint mihi redditi.

Malo relinquere nudos meos quam ut D. Normandius

damnum patiatur.

Ego quamdiu hie apud hunc principem mansurus

sim ignoro: donee Pinczovia et Vilna literas

accepero. Non scribo D. Cahino, nee soribam donee

cognovero ilium non esse persuasum a Stanis-

$ lao Sarnitio et Iacobo Sylvio, quos ego semper paratus

ostendere toti orbi esse impudentissimos calumniatores:

nee ipsi poterunt tergiversari. Imo

unus illorum, i. e. Iacobus Sylvius, in synodo publice

fassus est se non intellexisse me, et agnovit

suum errorem. Tandem reversus ad vomitum sparsit

libellum famosum, similem (et turpiorem) priori

libello a se subscripto, et alteri libello a Sarnicio

relicto senioribus, (qui libelli sunt apud me) quum

proficisceretur in Italiam. Rogo iterum atque iterum

ut efficias quod D. Càlvinus has legat. Mitte

eas in manus D. Francisci Pontani, si est Genevae:

si abest, in manus alicuius qui ostendat D.

Cahino. Vale et saluta reverenter D. Bullvngerum

et D. Ochinum et reliquos fratres Tigurinos et Italos.

Ex Regio monte 23. Novembris 1563. 9 )

Tuus Franc. Lysmaninus.

6) Fr. du Pont Bonivardi viduam duxerat.

7) Nomen dubium.

8) quem | rogo : hie subsista textus in Cod. 43 et continuatur

in Cod. 25.

9) Quum ultima Lismanini fata minus bene eognita

sint haec epistola aliquatenus lacunam explere poterit. Lubien.

168: Quum illud excitatum discordiae a Sarnicio incendium

Bürgeret et latins indies serperet, Lismaninns studia redintegrandae

concordiae reaumere : quatuor illorum ecclesiae qnarti

saeculi dootorum, Ambrosii, Hieronymi, Augustini et Chrysostomi

autoritatem, quasi partibns dissidentibns conciliandis commodnm

remedinm, proponere : hinc centonem ez illis consnere

{cf. Sand 35). Sed illud consilium et Studium vanum fnit. —

Sand l. I.: Eegiomonti, nbi apnd dneem Borassiae degebat,

Lismaninns in phrenesin lapsus (cui a inventute obnoxius erat)

in puteum deeidit atque ita submersus est, o. annum ut colligo

1563. Budzinius c. 26 hunc casnm narrans dicit relatnm

sibi esse, uxorem eius, qnae iam antea adnlterio suspecta erat,

buins interitus causam fuisse.

4046.

OASTELLIO SENATUI BASILEENSI.

Apologia contra calumnias Bezae et Calvini.

(Ex Archms ciyicis Basü. Eel. Sehr. St. 75 B. N. 2. Bdidit

Maehly p. 104.) *)

Consuli et Senatui Basiliensi, Dominis suis clementissimis

et colendis Sebastianus Gastellio salutem

in Domino.

Est mihi, mei clementissimi Domini, a Magnifico

D. Rectore et caeteris ecclesiae doctoribus et

pastoribus demonstration, quemadmodum vobis, clementissimi

mei Domini, scriptae fuerint literae in

quibus ego gravissime aecusarer: cuius aecusationis

partes essent duae: Una ex libro Theodori Besäe

sumpta, altera super mea translatione Dialogorum

Bernhardini Ochini. Ac mihi postulant! recitata

est pars illa literarum in qua ego aecusabar, et

super ea interrogates sum quid responderem. Respondi,

petere me ut, si fieri posset, mihi daretur

eius partis exemplar ut scripto aecusatus scripto

responderem. Quod quum sibi nisi vestro permissu

licere negassent, et alioquin putarent posse me ad

ipsas criminationes quae in illis literis allegarentur

respondere, sie facere statui et notatis ex illis literis

numeris paginarum in quibus in libro Besäe accusor

vobis adversus illaa aecusatoris mei criminationes,

quantum eas recordari et comprehendere possum,

hic paucis respondeo, paratus et caeteras

eiusdem criminationes etiam publico scripto (sicuti

publicis scriptis ab eo sum aecusatus) diluere.

Quaeso vos, clementissimi Domini mei, ut me causam

dicentem eo animo audire dignemini quo

animo se quisque vestrum in simili casu vellet

audiri.

Primum crimen est quod sim Libertinus. A

quo crimine ego me tarn proeul abesse quam proeul

coelum a terra distat constantissime affirmo, et innocentiae

meae testes omnia scripta, dicta recte

intellecta, et facta mea allego. Itaque ante omnia

crimen hoc ut aecusator meus probet peto: aut si

non probat eum calumniatorem esse dico, et insuper,

si in8ontem accusasse non est ei religio, ipsummet

Libertinorum haeresi affinem esse affirmo.

Secundum crimen est quod sim Pelagianus et

quod gratiam Dei et peccatum originis negaverim.

Ad quod crimen ego idem quod ad primum respondeo,

et ut hoc quoque probet aecusator postulo.

Nam quod ad Bezae scriptum attinet, in quo hoc

ex eis quae ego in septimum caput ep. ad Roma-

4046.1) Cf. Trechsel I. 214. Mahlt/ p. 73.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!