21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

JEREMIAS

ut non recedant a me.

41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :

et plantabo eos in terra ista in veritate,

in toto corde meo et in tota anima mea.

42 Quia hæc dicit Dominus :

Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,

sic adducam super eos

omne bonum quod ego loquor ad eos.

43 Et possidebuntur agri in terra ista,

de qua vos dicitis quod deserta sit,

eo quod non remanserit homo et jumentum,

et data sit in manus Chaldæorum.

44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,

et imprimetur signum, et testis adhibebitur,

in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,

in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,

et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum

sunt,

quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.

Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus

33 esset in atrio carceris, dicens :

2 Hæc dicit Dominus, qui facturus est,

et formaturus illud, et paraturus :

Dominus nomen ejus :

3 Clama ad me, et exaudiam te,

et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.

4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël

ad domos urbis hujus,

et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,

et ad munitiones, et ad gladium

5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,

et impleant eas cadaveribus hominum

quos percussi in furore meo et in indignatione mea,

abscondens faciem meam a civitate hac,

propter omnem malitiam eorum :

6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,

et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,

et ædificabo eos sicut a principio.

8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua

in qua peccaverunt mihi,

et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,

in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.

9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,

et in laudem, et in exsultationem

cunctis gentibus terræ,

quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :

et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,

978

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!