Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam
Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam
51 ISAIAS 10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. 11 Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis. Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. 3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. 4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. 5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. 6 Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. 7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum : nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis : 8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. 896
ISAIAS 9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? 10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ? 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum : gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus. 12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ? 13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ? 14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. 15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus : Dominus exercituum nomen meum. 16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu. 17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. 18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. 19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ? 20 Filii tui projecti sunt, dormierunt 897
- Page 855 and 856: ISAIAS 6 Audivimus superbiam Moab :
- Page 857 and 858: ISAIAS 3 Omnes habitatores orbis, q
- Page 859 and 860: 20 ISAIAS et revertentur ad Dominum
- Page 861 and 862: ISAIAS a facie arcus extenti, a fac
- Page 863 and 864: ISAIAS Onus Tyri. 23 Ululate, naves
- Page 865 and 866: 25 ISAIAS deserta est omnia lætiti
- Page 867 and 868: 26 ISAIAS In die illa cantabitur ca
- Page 869 and 870: 28 ISAIAS et ibi accubabit, et cons
- Page 871 and 872: 29 ISAIAS 25 Nonne cum adæquaverit
- Page 873 and 874: 30 ISAIAS et sanctificabunt Sanctum
- Page 875 and 876: 31 ISAIAS commistum migma comedent
- Page 877 and 878: ISAIAS 7 Fraudulenti vasa pessima s
- Page 879 and 880: 34 ISAIAS ubi est litteratus ? ubi
- Page 881 and 882: ISAIAS 3 Confortate manus dissoluta
- Page 883 and 884: ISAIAS ad Dominum, dicens : 16 Domi
- Page 885 and 886: ISAIAS Præcisa est velut a texente
- Page 887 and 888: ISAIAS quis appendit tribus digitis
- Page 889 and 890: ISAIAS confortavi te, et auxiliatus
- Page 891 and 892: ISAIAS 7 ut aperires oculos cæcoru
- Page 893 and 894: ISAIAS 9 Omnes gentes congregatæ s
- Page 895 and 896: ISAIAS et amantissima eorum non pro
- Page 897 and 898: ISAIAS qui voco nomen tuum, Deus Is
- Page 899 and 900: 47 ISAIAS non potuerunt salvare por
- Page 901 and 902: 48 ISAIAS qui contemplabantur sider
- Page 903 and 904: ISAIAS et posuit me sicut sagittam
- Page 905: 50 ISAIAS et filios tuos ego salvab
- Page 909 and 910: 53 ISAIAS quia oculo ad oculum vide
- Page 911 and 912: 55 ISAIAS Deus omnis terræ vocabit
- Page 913 and 914: ISAIAS 3 Et non dicat filius adven
- Page 915 and 916: 58 ISAIAS 12 Ego annuntiabo justiti
- Page 917 and 918: 59 ISAIAS Ecce non est abbreviata m
- Page 919 and 920: ISAIAS quando conversa fuerit ad te
- Page 921 and 922: 62 ISAIAS propter hoc in terra sua
- Page 923 and 924: ISAIAS et super multitudinem bonoru
- Page 925 and 926: ISAIAS qui immolant in hortis, et s
- Page 927 and 928: ISAIAS et facta sunt universa ista,
- Page 929 and 930: ISAIAS et sabbatum ex sabbato : ven
- Page 931 and 932: Et dixi : Ollam succensam ego video
- Page 933 and 934: JEREMIAS 19 Arguet te malitia tua,
- Page 935 and 936: JEREMIAS aut perseverabis in finem
- Page 937 and 938: JEREMIAS et succendatur, et non sit
- Page 939 and 940: 5 Circuite JEREMIAS vias Jerusalem,
- Page 941 and 942: 6 Confortamini, JEREMIAS et præter
- Page 943 and 944: 7 Verbum JEREMIAS Vox ejus quasi ma
- Page 945 and 946: JEREMIAS Audite vocem meam, et ero
- Page 947 and 948: 9 Quis JEREMIAS Idcirco cadent inte
- Page 949 and 950: 10 JEREMIAS 19 Quia vox lamentation
- Page 951 and 952: JEREMIAS pessima plaga mea. Ego aut
- Page 953 and 954: 12 JEREMIAS et non cognovi quia cog
- Page 955 and 956: JEREMIAS 9 Hæc dicit Dominus : Sic
51

ISAIAS

10 Quis ex vobis timens Dominum,

audiens vocem servi sui ?

Qui ambulavit in tenebris,

et non est lumen ei,

speret in nomine Domini,

et innitatur super Deum suum.

11 Ecce vos omnes accendentes ignem,

accincti flammis :

ambulate in lumine ignis vestri,

et in flammis quas succendistis ;

de manu mea factum est hoc vobis :

in doloribus dormietis.

Audite me, qui sequimini quod justum est,

et quæritis Dominum ;

attendite ad petram unde excisi estis,

et ad cavernam laci de qua præcisi estis.

2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,

et ad Saram, quæ peperit vos :

quia unum vocavi eum,

et benedixi ei, et multiplicavi eum.

3 Consolabitur ergo Dominus Sion,

et consolabitur omnes ruinas ejus :

et ponet desertum ejus quasi delicias,

et solitudinem ejus quasi hortum Domini.

Gaudium et lætitia invenietur in ea,

gratiarum actio et vox laudis.

4 Attendite ad me, popule meus,

et tribus mea, me audite :

quia lex a me exiet,

et judicium meum in lucem populorum requiescet.

5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,

et brachia mea populos judicabunt ;

me insulæ exspectabunt,

et brachium meum sustinebunt.

6 Levate in cælum oculos vestros,

et videte sub terra deorsum :

quia cæli sicut fumus liquescent,

et terra sicut vestimentum atteretur,

et habitatores ejus sicut hæc interibunt :

salus autem mea in sempiternum erit,

et justitia mea non deficiet.

7 Audite me, qui scitis justum,

populus meus, lex mea in corde eorum :

nolite timere opprobrium hominum,

et blasphemias eorum ne metuatis :

8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,

et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :

salus autem mea in sempiternum erit,

et justitia mea in generationes generationum.

896