Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam
Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam
ECCLESIASTICUS et discedere ab omni iniquitate. 3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. 4 Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium. 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus : 7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. 10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. 12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, 13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. 15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. 16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. 17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ? 19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. 22 Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum : 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet : 24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius : 25 donec judicet judicium plebis suæ, 796
36 ECCLESIASTICUS et oblectabit justos misericordia sua. 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis. Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum : 2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis : 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. 6 Innova signa, et immuta mirabilia. 7 Glorifica manum et brachium dextrum. 8 Excita furorem, et effunde iram. 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. 11 In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos. 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. 14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. 15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. 17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum, 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. 20 Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior. 21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. 797
- Page 755 and 756: SAPIENTIA hos tamquam fugitivos per
- Page 757 and 758: ECCLESIASTICUS JESU, FILII SIRACH P
- Page 759 and 760: 2 Fili, ECCLESIASTICUS 38 Attende i
- Page 761 and 762: 4 Fili, ECCLESIASTICUS 19 Fili, in
- Page 763 and 764: 5 Noli ECCLESIASTICUS et firmamentu
- Page 765 and 766: ECCLESIASTICUS 18 Fili, a juventute
- Page 767 and 768: 8 Non ECCLESIASTICUS 26 Filiæ tibi
- Page 769 and 770: 10 ECCLESIASTICUS nec oberraveris i
- Page 771 and 772: 11 ECCLESIASTICUS 28 Servo sensato
- Page 773 and 774: 12 ECCLESIASTICUS Si benefeceris, s
- Page 775 and 776: 14 ECCLESIASTICUS 24 Et sicut abomi
- Page 777 and 778: 16 ECCLESIASTICUS 8 Viri mendaces n
- Page 779 and 780: 17 ECCLESIASTICUS et non destiterun
- Page 781 and 782: ECCLESIASTICUS 11 Ideo adimplevit p
- Page 783 and 784: 20 ECCLESIASTICUS 21 Melior est hom
- Page 785 and 786: ECCLESIASTICUS 6 Deprecatio pauperi
- Page 787 and 788: 23 ECCLESIASTICUS contra impetum ti
- Page 789 and 790: 24 ECCLESIASTICUS multo plus lucidi
- Page 791 and 792: 25 ECCLESIASTICUS 33 Legem mandavit
- Page 793 and 794: 26 ECCLESIASTICUS mulier quæ non b
- Page 795 and 796: 28 ECCLESIASTICUS et irreverentia i
- Page 797 and 798: 29 ECCLESIASTICUS sed obtinebit via
- Page 799 and 800: ECCLESIASTICUS 7 Pro animabus filio
- Page 801 and 802: 32 ECCLESIASTICUS 25 Et si coactus
- Page 803 and 804: ECCLESIASTICUS 4 Qui interrogatione
- Page 805: 35 ECCLESIASTICUS qui implanatus es
- Page 809 and 810: ECCLESIASTICUS cum operario agrario
- Page 811 and 812: 39 ECCLESIASTICUS et consolare illu
- Page 813 and 814: 40 ECCLESIASTICUS 26 Non est dicere
- Page 815 and 816: 41 ECCLESIASTICUS melius est enim m
- Page 817 and 818: 43 ECCLESIASTICUS et in paternis su
- Page 819 and 820: 44 ECCLESIASTICUS 26 Qui navigant m
- Page 821 and 822: ECCLESIASTICUS et elegit eum ex omn
- Page 823 and 824: ECCLESIASTICUS quia contra Deum pug
- Page 825 and 826: 48 ECCLESIASTICUS cui est cognomen
- Page 827 and 828: 49 ECCLESIASTICUS 27 Spiritu magno
- Page 829 and 830: ECCLESIASTICUS et auditam fecerunt
- Page 831 and 832: ECCLESIASTICUS 29 Venter meus contu
- Page 833 and 834: ISAIAS 12 Cum veniretis ante conspe
- Page 835 and 836: 3 Ecce ISAIAS quod fecerunt digiti
- Page 837 and 838: 4 Et ISAIAS et Dominus crimen earum
- Page 839 and 840: ISAIAS et potandum usque ad vespera
- Page 841 and 842: 9 Et dixit : ISAIAS Vade, et dices
- Page 843 and 844: ISAIAS 8Et dixit Dominus ad me : Su
- Page 845 and 846: 10 ISAIAS amodo usque in sempiternu
- Page 847 and 848: ISAIAS et subtus gloriam ejus succe
- Page 849 and 850: 12 ISAIAS et a Phetros, et ab Æthi
- Page 851 and 852: 14 ISAIAS et super filios non parce
- Page 853 and 854: ISAIAS 22 Et consurgam super eos, d
- Page 855 and 856: ISAIAS 6 Audivimus superbiam Moab :
36

ECCLESIASTICUS

et oblectabit justos misericordia sua.

26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis,

quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.

Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,

et ostende nobis lucem miserationum tuarum :

2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,

ut cognoscant quia non est deus nisi tu,

et enarrent magnalia tua.

3 Alleva manum tuam super gentes alienas,

ut videant potentiam tuam.

4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,

sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :

5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus

quoniam non est deus præter te, Domine.

6 Innova signa, et immuta mirabilia.

7 Glorifica manum et brachium dextrum.

8 Excita furorem, et effunde iram.

9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.

10 Festina tempus, et memento finis,

ut enarrent mirabilia tua.

11 In ira flammæ devoretur qui salvatur :

et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

12 Contere caput principum inimicorum,

dicentium : Non est alius præter nos.

13 Congrega omnes tribus Jacob,

ut cognoscant quia non est deus nisi tu,

et enarrent magnalia tua,

et hæreditabis eos sicut ab initio.

14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,

et Israël quem coæquasti primogenito tuo.

15 Miserere civitati sanctificationis tuæ,

Jerusalem, civitati requiei tuæ.

16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,

et gloria tua populum tuum.

17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,

et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ

priores.

18 Da mercedem sustinentibus te,

ut prophetæ tui fideles inveniantur :

et exaudi orationes servorum tuorum,

19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo :

et dirige nos in viam justitiæ,

et sciant omnes qui habitant terram

quia tu es Deus conspector sæculorum.

20 Omnem escam manducabit venter :

et est cibus cibo melior.

21 Fauces contingunt cibum feræ,

et cor sensatum verba mendacia.

797