21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PSALMI

qui custodit Israël.

5 Dominus custodit te ;

Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

6 Per diem sol non uret te,

neque luna per noctem.

7 Dominus custodit te ab omni malo ;

custodiat animam tuam Dominus.

8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum,

ex hoc nunc et usque in sæculum.

Canticum graduum.

121

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :

In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri

in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,

cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :

testimonium Israël,

ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio,

sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,

et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua,

et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos,

loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri,

quæsivi bona tibi.

Canticum graduum.

122

Ad te levavi oculos meos,

qui habitas in cælis.

2 Ecce sicut oculi servorum

in manibus dominorum suorum ;

sicut oculi ancillæ

in manibus dominæ suæ :

ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,

donec misereatur nostri.

3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,

quia multum repleti sumus despectione ;

4 quia multum repleta est anima nostra

opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

640

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!