21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

NEHEMIÆ

ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas

ejus consumptas igni. 14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis,

et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret. 15 Et ascendi per torrentem

nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.

16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judæis,

et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant

17 opus, usque ad id loci nihil indicaveram. Et dixi eis : Vos nostis afflictionem

in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt

igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.

18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ

locutus esset mihi, et aio : Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus

eorum in bono. 19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus

Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque

: Quæ est hæc res quam facitis ? numquid contra regem vos rebellatis ?

20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi

ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia,

et memoria in Jerusalem.

3

Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt

portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus,

et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim

Hananeel. 2 Et juxta eum ædificaverunt viri Jericho : et juxta eum ædificavit

Zachur filius Amri.

3 Portam autem piscium ædificaverunt filii Asnaa : ipsi texerunt eam, et

statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos ædificavit Marimuth filius

Uriæ, filii Accus. 4 Et juxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filii

Mesezebel : et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana. 5 Et juxta eos ædificaverunt

Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere

Domini sui.

6 Et portam veterem ædificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius

Besodia : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. 7 Et juxta

eos ædificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon

et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen. 8 Et juxta eum ædificavit

Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii :

et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris. 9 Et juxta eum ædificavit

Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem. 10 Et juxta eum ædificavit

Jedaia filius Haromaph contra domum suam : et juxta eum ædificavit Hattus

filius Haseboniæ. 11 Mediam partem vici ædificavit Melchias filius Herem, et

Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum. 12 Et juxta eum ædificavit Sellum

filius Alohes, princeps mediæ partis vici Jerusalem, ipse et filiæ ejus. 13 Et

portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoë : ipsi ædificaverunt eam,

et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad

portam sterquilinii. 14 Et portam sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab,

princeps vici Bethacharam : ipse ædificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras,

et vectes. 15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi

Maspha : ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes,

et muros piscinæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de

civitate David.

16 Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiæ partis vici

Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quæ grandi

443

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!