21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PARALIPOMENON II

vel certe quæ juxta est, 37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti

fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ,

dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus : 38 et reversi fuerint ad

te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti

sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis

quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo : 39 tu exaudies de cælo,

hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias judicium, et dimittas

populo tuo, quamvis peccatori : 40 tu es enim Deus meus : aperiantur, quæso,

oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto. 41 Nunc

igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ :

sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.

42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum

David servi tui.

7

Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et

devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.

2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas

Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem

ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super

pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam

bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Rex autem et omnis populus

immolabant victimas coram Domino. 5 Mactavit igitur rex Salomon hostias,

boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum

Dei rex, et universus populus. 6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis,

et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum

Dominum : Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes

per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël

stabat. 7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini :

obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia altare æneum quod

8 fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. Fecit ergo

Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo,

ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. 9 Fecitque

die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem

celebrasset diebus septem. 10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit

populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod

fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. 11 Complevitque

Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde

suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.

12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et elegi

locum istum mihi in domum sacrificii. 13 Si clausero cælum, et pluvia non

fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam

in populum meum : 14 conversus autem populus meus, super quos

invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam,

et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de cælo, et propitius

ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. 15 Oculi quoque mei erunt

aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit. 16 Elegi

enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et

permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 17 Tu quoque si ambulaveris

coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia

quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris : 18 suscitabo thronum

403

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!