21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

REGUM I

Saul ei Michol filiam suam uxorem. 28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus

esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. 29 Et Saul magis cœpit

timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 Et egressi

sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius

se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus

nimis.

19

Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos

suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David

valde : 2 et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere

te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis.

3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris :

et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.

4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad

eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera

ejus bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit

Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et

lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est

absque culpa ? 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit : Vivit

Dominus, quia non occidetur. 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei

omnia verba hæc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut

fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem rursum bellum : et egressus

David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt

a facie ejus. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem

in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua. 10 Nisusque

est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul :

lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus

est nocte illa.

11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et

interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens :

Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris : 12 deposuit eum per fenestram.

Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol statuam, et

posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et

operuit eam vestimentis. 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David :

et responsum est quod ægrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent

David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16 Cumque venissent

nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput

ejus. 17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum

meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi :

Dimitte me, alioquin interficiam te.

18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit

ei omnia quæ fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt

in Najoth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in

Ramatha. 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum

prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est

etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. 21 Quod cum

nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et

rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia

Saul, 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam

quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ?

266

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!