21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

JUDICUM

tusque est furor Domini in Israël, et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum

meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit

: 21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est : 22 ut in ipsis

experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt

patres eorum, an non. 23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et

cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.

3Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes

qui non noverant bella Chananæorum : 2 ut postea discerent filii eorum

certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi : 3 quinque satrapas

Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui

habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.

4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini

quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. 5 Itaque filii

Israël habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi,

et Hevæi, et Jebusæi : 6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis

eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.

7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes

Baalim et Astaroth. 8 Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus

Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. 9 Et clamaverunt

ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel

videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem : 10 fuitque in eo spiritus Domini,

et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in

manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. 11 Quievitque

terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.

12 Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini : qui

confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu

ejus. 13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israël,

atque possedit urbem palmarum. 14 Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab

decem et octo annis. 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis

salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera

utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. 16 Qui

fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ

manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. 17 Obtulitque munera

Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. 18 Cumque obtulisset ei

munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. 19 Et reversus de Galgalis,

ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille

imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant, 20 ingressus est

Aod ad eum : sedebat autem in æstivo cœnaculo solus : dixitque : Verbum Dei

habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. 21 Extenditque Aod sinistram manum,

et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus 22 tam

valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur.

Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque

per secreta naturæ alvi stercora proruperunt. 23 Aod autem clausis diligentissime

ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera, 24 per posticum egressus est. Servique

regis ingressi viderunt clausas fores cœnaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat

alvum in æstivo cubiculo. 25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes

quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum

suum in terra jacentem mortuum.

26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum,

218

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!