21.04.2013 Views

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

MATTHÆUS

est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit

ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna

non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur

: 30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent

omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli

cum virtute multa et majestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna

: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque

ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit,

et folia nata, scitis quia prope est æstas : 33 ita et vos cum videritis hæc omnia,

scitote quia prope est, in januis. 34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio

hæc, donec omnia hæc fiant. 35 Cælum et terra transibunt, verba autem

mea non præteribunt.

36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis : 38 sicut enim

erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes,

usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, 39 et non cognoverunt

donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc

duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. 41 Duæ molentes in

mola : una assumetur, et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43 Illud

autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret

utique, et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati :

quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45 Quis, putas, est fidelis

servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det

illis cibum in tempore ? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus,

invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua

constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit

dominus meus venire : 49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem

et bibat cum ebriosis : 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat,

et hora qua ignorat : 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis :

illic erit fletus et stridor dentium.

25

Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes

lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. 2 Quinque autem ex

eis erant fatuæ, et quinque prudentes : 3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus,

non sumpserunt oleum secum : 4 prudentes vero acceperunt oleum in

5 vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt

omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus

venit, exite obviam ei. 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt

lampades suas. 8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro,

quia lampades nostræ extinguuntur. 9 Responderunt prudentes, dicentes :

Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt

cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines,

dicentes : Domine, domine, aperi nobis. 12 At ille respondens, ait : Amen

dico vobis, nescio vos. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit il-

1268

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!