28.02.2013 Views

Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum

eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem

vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis

viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet, quod dominicaturas appellant, qui vestro

sumptu a monasteriis, et cellæ vestræ clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium

ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus

erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ et coemeteria, libera sint, et

omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam, et justitiam in presbyteros, si adversus

sui ordinis dignitatem offenderint. Liceatque vobis seu fratribus vestris, in ecclesiis vestris presbyteros

eligere, ita tamen ut ab episcopis vel ab episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate

suscipiant. Quam si committere illi (quod absit !) ex pravitate voluerint, tunc presbyteri, ex apostolicæ

sedis benignitate, officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vestrarum consecrationes si

dioecesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipietis episcopo. Nec cellarum

vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum

officiorum suspensionem patiantur, sed tamen monachi ipsi, quam famuli eorum, et qui se professionis

monasticæ devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinæ servitutis officia

celebrent, et sepulturæ officia peragant.

Percussuram quoque proprii numismatis vel monetæ, quandocunque vel quandiu vobis placuerit,

habeatis.

Hæc igitur omnia, sicut a nostris prædecessoribus constituta sunt, ita et nos auctoritate apostolicæ

constituimus, et præsentis privilegii decreto confirmamus.

Præterea, fili in Christo Ponti, quem nos in Viennensis ecclesiæ positi regimine, nostris per Dei

gratiam manibus in abbatem consecravimus, et personam tuam, et locum cui Deo auctore præsides, totis

dilectionis visceribus amplectentes, et quieti vestræ attentius providentes, hæc adjicienda censuimus, ut

abbatiarum vestrarum electis, nullus episcoporum sine commendatitiis Cluniacensis abbatis litteris,

consecrationis vel ordinationis manus imponat. Alioquin et consecrator, tanquam constitutionis

apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio sive ordinatio, donec apostolicæ

sedi et ejus Cluniacensi monasterio satisfiat, irrita habeatur.

Porro presbyteris parochialium ecclesiarum Sanctæ Mariæ et Sancti Odonis Cluniacensium, ejiciendi

et suscipiendi in ecclesiam ex antiqua consuetudine poenitentes et nuptiales chartas faciendi, licentiam

indulgemus. Prohibentes tam Matisconensem episcopum, quam et alios super hoc vel super aliis, quæ

statuta sunt vobis molestias irrogare. Si quis igitur ausu temerario ......etc.

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.

Datum Valentiæ, per manum Chrysogoni Sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac

bibliothecarii, VIII Kalendas Martii, indictione XIII, Incarnationis Dominicæ anno pontificatus autem

Domini Calixti II papæ, anno secundo.

296

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!