Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac Cartulaire de l'abbaye de Moissac

28.02.2013 Views

120. 1082, août Donation par Bernard Guillaume d’Arriols cum suis de l’église Saint-Cirice de Cumont. A. Original perdu. B. Copie du XVII e siècle d’après “deux cayers de parchemin .. contenans seize feuilles” (perdus), du début du XII e siècle: Doat 128, f. 167r-169v. Edition: Müssigbrod, p. 313-314. B. Multis modis, multisque mensuris volens consulere Deus casibus humanis plura uti ægris medicus remedia contulit sanitatis. Ex quibus singulare ac præcipium suis præceptis ostendit unum, helemosinæ scilicet largitionem, unde quis accipere mereatur peccatorum suorum remissionem, dicens inter cætera suorum præceptorum documenta: date helemosinam, et ecce vobis munda sunt omnia. 1 Illud etiam: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. 2 Hæc et his similia cogitans, ego Bernardus Guillelmus cognomento de Arriols, quæ divinis litteris inserta relatu virorum sapientium contigit me agnoscere, et credere fide certa, simulque anxius de salute animæ meæ, ne velut operum bonorum sterilis apparerem in conspectu ejus in novissima die, qui judicaturus est orbem in æquitate, dono et in perpetuum possidendum trado Domino Deo Omnipotenti, sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ac loco ipsorum Moisiaco monasterio, monachis quoque ibidem habitantibus tam præsentibus quam futuris, quartam partem ecclesiæ sancti Cirici vocabulo de Cucmonte, cum consilio et consensu uxoris meæ atque volontate filiorum meorum Guillelmi et Arnaldi, necne Raimundi, quæ mihi jure hæreditario per successionem parentum meorum obvenerat, taliter ut ab hodierno die et deinceps nullus de progenie mea sancto Petro auferre audeat. Karolus vero dedit aliam medietatem ipsius ecclesiæ de Cucmont, cum consilio Agenonis, et filii sui Raimundi, sancto Petro de Moisiaco, et accepit pro hoc viginti quinque solidos. Aliam quartam partem dedit Raimundus Bernardi de Fenils, cum consilio uxoris suæ, et accepit pro hoc unam mulam de monachis Moisiaci. Et ut si aliquis de illorum generatione tollere velit, particeps sit pænis illorum, qui res Ecclesiæ tollentes Dei justo juditio dampnantur in inferno, nisi rediderunt pænitendo. Facta carta donationis ista anno Dominicæ Incarnationis millesimo octuagesimo secundo, in mense augusto, regnante Philippo Francorum rege, pontificatum autem Romanæ Ecclesiæ administrante papa Gregorio. Signum Bernardi et uxoris ejus. Signum Willelmi et Arnaldi et Raimundi. Confirmation. Post non multum temporis hanc ipsam medietatem ecclesiæ de Cucmont sicut Karolus et Ageno donaverunt, et firmaverunt sancto Petro, ita etiam firmavit et donavit cum filiis suis Vuillelmo Argannado et acceperunt a Leberone septuaginta quinque solidos, et a monachis sancti Petri duas libras argenti ut habeant et possideant ipsi monachi imperpetuum. 1 Luc 11,41. 2 Luc 16,9. 176

121. [1072/1082] Donation par un groupe de donateurs, des églises de Saint-André de Tescou et de Saint-Martin de Long Pech, et de la colline de La Peyrière, en Albigeois. A. Original: ADTG, G 679 (Andurandy 5528).* Charte trouée et abîmée. B. Copie du XVII e siècle d’après une “copie en parchemin”: Doat 129, f. 77r-78v. C. Analyses XVIII e siècle: Andurandy 5527 et 5528. Edition: Müssigbrod, p. 228-229 (d’après B). A . NOTVM SIT OMNIBVS HOMINIBVS IN QVORVM MANIBVS HÆC CARTA DESCRIPTIONIS DEOD DVRANNVS RAIMVNDI, et frater ejus Bernardus, et Matfredus Paparot, et Genesius et Atto fratres ejus, et Amelius or ejus Garsindis, et Raimundus Hugo de Gotenes et uxor ejus, et Dalmazius et uxor ejus, et Guita Amelii, et Bernardus derunt unanimes ęcclesiam Sancti Andree de Tesco, in pago Albiensi sitam, totam ab integro, omnem sci decimum, et quicquid ad jus æcclesiasticum pertinet, Domino Deo et sancto Petro, et ejus locis rabilibus Cluniaco, et super fluvium Tarni sito, et totum alodium illut, sicut sunt valles desuper ecclesiam, et de Seroncel, usque in Tascun. Idem ipsi omnes predicti cum eisdem uxoribus suis dederunt æcclesiam sancti Martini de Longo Pogio cum omni æcclesiastico et quicquid ad jus æcclesiasticum pertinet, cum ipsa condamina, et cum ipso pogio qui dicitur de Illa Peireira, ubi est nunc æcclesia fundata. Similiter autem dederunt ipsi in his ambabus parrochis monachis et omnibus ibidem secum in domo sua manentibus, in bocis qui sunt in eisdem alodiis, quantum eis opus fuerit in focis et in edificiis, in pascuis, in exitibus, in reditibus, in fontibus, in rivis et viis, ita ut nunquam neque a vicariis, neque a silvariis, a ipsi aut sui homines qui secum abitant in aliqua causa constringantur. Acceperunt autem isti donatores pro hac re de sancto Petro et de Unaldo abbate, et de Pontio Amelii monacho, qui hec adquisierunt C.XX.V. solidos, et duas sellas obtimas. Sig+ Duranni et Bernardi fratri ejus. Sig+ Matfre Paparot et Genesii et Atonis fratrum ejus, qui donationem istam firmaverunt, et cartam donationis ISTAM FIRMARE FECERVNT. (autre main) Gausfre (effacé) Guilabertus de la Gariga misit in pincnus Poncio Emelio monaco unam vineam per tres solidos. * * * (troisième main) Notum sit omnibus hominibus quod Guitardus Amelii ad novissimum placitum quod habuit cum Poncio Amelio, relinquit Domino Deo et sancto Petro Moysiacensis totum illum honorem, ab integro, quem anciparabat aput Sanctum Andream infra terminos vallium, in dominicaturam monachorum dividentium. Pro hac autem guirpitione dederunt ei seniores sui escambium unum mansum in Poig Domsen (Donisen ?). Similiter a La Peirera. Ad eundem jam dictum placitum reliquit quę habebat omnia, exceptis duobus casalibus, et ipsos debebat monachis perfeu (?) servire. S. Amelii Ugonis. S. Amelii mancipii. * * * (cet alinéa ne figure que dans B:) 177

120.

1082, août

Donation par Bernard Guillaume d’Arriols cum suis de l’église Saint-Cirice de Cumont.

A. Original perdu.

B. Copie du XVII e siècle d’après “deux cayers de parchemin .. contenans seize feuilles”

(perdus), du début du XII e siècle: Doat 128, f. 167r-169v.

Edition: Müssigbrod, p. 313-314.

B.

Multis modis, multisque mensuris volens consulere Deus casibus humanis plura uti ægris medicus

remedia contulit sanitatis. Ex quibus singulare ac præcipium suis præceptis ostendit unum,

helemosinæ scilicet largitionem, unde quis accipere mereatur peccatorum suorum remissionem,

dicens inter cætera suorum præceptorum documenta: date helemosinam, et ecce vobis munda sunt

omnia. 1 Illud etiam: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in

æterna tabernacula. 2

Hæc et his similia cogitans, ego Bernardus Guillelmus cognomento de Arriols, quæ divinis litteris

inserta relatu virorum sapientium contigit me agnoscere, et credere fide certa, simulque anxius de

salute animæ meæ, ne velut operum bonorum sterilis apparerem in conspectu ejus in novissima die,

qui judicaturus est orbem in æquitate, dono et in perpetuum possidendum trado Domino Deo

Omnipotenti, sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ac loco ipsorum Moisiaco monasterio,

monachis quoque ibidem habitantibus tam præsentibus quam futuris, quartam partem ecclesiæ sancti

Cirici vocabulo de Cucmonte, cum consilio et consensu uxoris meæ atque volontate filiorum meorum

Guillelmi et Arnaldi, necne Raimundi, quæ mihi jure hæreditario per successionem parentum meorum

obvenerat, taliter ut ab hodierno die et deinceps nullus de progenie mea sancto Petro auferre audeat.

Karolus vero dedit aliam medietatem ipsius ecclesiæ de Cucmont, cum consilio Agenonis, et filii

sui Raimundi, sancto Petro de Moisiaco, et accepit pro hoc viginti quinque solidos.

Aliam quartam partem dedit Raimundus Bernardi de Fenils, cum consilio uxoris suæ, et accepit

pro hoc unam mulam de monachis Moisiaci.

Et ut si aliquis de illorum generatione tollere velit, particeps sit pænis illorum, qui res Ecclesiæ

tollentes Dei justo juditio dampnantur in inferno, nisi rediderunt pænitendo.

Facta carta donationis ista anno Dominicæ Incarnationis millesimo octuagesimo secundo, in mense

augusto, regnante Philippo Francorum rege, pontificatum autem Romanæ Ecclesiæ administrante

papa Gregorio.

Signum Bernardi et uxoris ejus. Signum Willelmi et Arnaldi et Raimundi.

Confirmation.

Post non multum temporis hanc ipsam medietatem ecclesiæ de Cucmont sicut Karolus et Ageno

donaverunt, et firmaverunt sancto Petro, ita etiam firmavit et donavit cum filiis suis Vuillelmo

Argannado et acceperunt a Leberone septuaginta quinque solidos, et a monachis sancti Petri duas

libras argenti ut habeant et possideant ipsi monachi imperpetuum.

1 Luc 11,41.

2 Luc 16,9.

176

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!