Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac Cartulaire de l'abbaye de Moissac

28.02.2013 Views

105. [1073/1076] Notice sur la tentative de rattachement à Moissac de Saint-Cyprien en Périgord. – Lettre de Guillaume de Montbron, évêque de Périgueux, demandant à Moissac d’envoyer deux moines pour réformer Saint-Cyprien. A. Original: ADTG, G 757 (Andurandy 7176). B. Analyse du XVIII e siècle: Andurandy 7176. Edition: Moissac et l’Occident, p. 265-266. A. Omnibus anc inscriptionem legentibus sit certum Sancti Cypriani abbatiam esse juris sancti Petri Moysiacensis. Istud autem ex radice firme veritatis ita descendit. Ante annos igitur ferme XXX, Archambaldus quidam de senioribus canonicis sancti Cypriani factus est monachus in Moysiacensi cenobio, cujus familiaritate et benivolentia, reliqui canonici Moysiacum frequentare ceperunt, magis magisque in illius conventus amicitiam astricti, tum quia multum devote et satis onorifice prout oportunum erat suscipiebantur ab eis, tum propter religionem quam inibi videbant. Ex hoc contigit ut plures de canonicis monachi apud Moysiacum fierent; etiam et ipse qui iisdem clericis abbas preerat, Elias scilicet canonicus beati Stephani Petragorice sedis. Qua de re permoti, domni predicte abbatie videlicet Emeno et Arnaldus prepositus, suorum consensu militum inquisito et accepto, Moysiacum usque devenerunt. Et ut moris est societate fratrum in capitulo accepta totius congregationis caritatem imploravere, precibus addendo preces, quatenus locum de quo sermo est, ad sanctitatis et meliorationis incrementum, in suum acciperent. Quibus seniores se hujusmodi verbo nequaquam adquiescere posse legaliter responderunt, sine permissione episcopi Petragoricensis ad cujus diocesim idem locus pertinere videtur, ne forte si aliter fieret contemptui deputarentur. Rursus Emeno et Arnaldus prepositus cognoscentes in hac sententia monachos immobiliter perstare, sic adjecerunt: « Patres karissimi, nostro precamur obtemperate consilio, et ut res planiori atque leviori procedat via, donum jam modo a nobis recipiatis neque diffidatis de episcopi assensu, illum etenim nobis consensum et vobis quod donamus procul dubio concessurum firmissime pascicimur. » Itaque concordia facta, exeuntes capitulum, quod ventilatum fuerat propria manu, cum Evangeliorum libro super altare, firmaverunt, testibus coram positis. Ac deinde quod constituerant completuri, in episcopi presentiam sese obtulerunt. Episcopus autem requisitus atque requirendo cognovit et super hoc Ademari voluntatem qui ejusdem loci prioris et confratrum ipsius hac de causa convenerant. Querebant enim et ipsi sub ordine monachorum renobilitari. Secutum est ut una cum consilio domini Lamberti, sedis ejusdem decani, et aliorum qui aderant canonicorum, et eorum petitioni assensum libentissime preberent. Quod ut firmius sederet, proprias direxit episcopus litteras Moisiacensi intimans capitulo se nullominus prenominate donationi obsistere. Immo etiam quam libenter concedere et multum precari quatenus de honestate ac restauratione loci suprascripti vigilanti elaborarent studio. Ceterum sicut quampluribus quam sepe evenit locis, nos non modicarum superabundantia tribulationum ab illius introitu retardavit. Interea beati Saturnini clerici contra nos nimis presumptuose agentes, nobis inconsultis, nostram invasere abbatiam, seculari tantum manu et potentia confisi. Quos ut a tam injusta pervasione compescerent, naturales ipsius ecclesie clerici illis ex parte Omnipotentis Dei et principis apostolorum Petri, necnon etiam episcopi sue sedis atque canonicorum, domni quoque abbatis Cluniacensis cujus congregationis erat domum, frequentata interdixerunt conclamatione. Quorum omnium timore, benivolentia ac reverentia auctoritate quoque postposita et quasi dicatur neglecta, in violentia nostram retinent rectitudinem. * * * 156

W. 1 Petragoricensis ecclesie episcopus, omni congregationi Moysiacensis monasterii, salutem in Domino. Volo et omnimodo deprecor ut amicus noster Siguinus monachus, et Raimundus simul cum eo, veniant et ad me deferentes secum librum Kanonum quemcumque meliorem invenire potuerint, et sint mecum in festivitate sancti Frontonis, ita preparati ut recipiant locum sancti Cypriani, de quo fecerunt vestro loco et vobis donationem prepositus et Emeno sicut mihi ipsi dixerunt. Ego enim cum consensu Lamberti decani et clericorum ecclesie mee laudo donationem illam, et volo ut predictus locus a vobis ordinatur in monasticho ordine, secundum consuetudines Cluniacensis monasterii et vestri in eternum. 1 Guillaume de Montbron, évêque de Périgueux de 1073 à 1081. 157

105.

[1073/1076]

Notice sur la tentative de rattachement à Moissac de Saint-Cyprien en Périgord. – Lettre de

Guillaume de Montbron, évêque de Périgueux, demandant à Moissac d’envoyer deux moines

pour réformer Saint-Cyprien.

A. Original: ADTG, G 757 (Andurandy 7176).

B. Analyse du XVIII e siècle: Andurandy 7176.

Edition: Moissac et l’Occident, p. 265-266.

A.

Omnibus anc inscriptionem legentibus sit certum Sancti Cypriani abbatiam esse juris sancti Petri

Moysiacensis. Istud autem ex radice firme veritatis ita descendit. Ante annos igitur ferme XXX,

Archambaldus quidam de senioribus canonicis sancti Cypriani factus est monachus in Moysiacensi

cenobio, cujus familiaritate et benivolentia, reliqui canonici Moysiacum frequentare ceperunt, magis

magisque in illius conventus amicitiam astricti, tum quia multum devote et satis onorifice prout

oportunum erat suscipiebantur ab eis, tum propter religionem quam inibi videbant. Ex hoc contigit ut

plures de canonicis monachi apud Moysiacum fierent; etiam et ipse qui iisdem clericis abbas preerat,

Elias scilicet canonicus beati Stephani Petragorice sedis. Qua de re permoti, domni predicte abbatie

videlicet Emeno et Arnaldus prepositus, suorum consensu militum inquisito et accepto, Moysiacum

usque devenerunt. Et ut moris est societate fratrum in capitulo accepta totius congregationis caritatem

imploravere, precibus addendo preces, quatenus locum de quo sermo est, ad sanctitatis et

meliorationis incrementum, in suum acciperent. Quibus seniores se hujusmodi verbo nequaquam

adquiescere posse legaliter responderunt, sine permissione episcopi Petragoricensis ad cujus diocesim

idem locus pertinere videtur, ne forte si aliter fieret contemptui deputarentur. Rursus Emeno et

Arnaldus prepositus cognoscentes in hac sententia monachos immobiliter perstare, sic adjecerunt: «

Patres karissimi, nostro precamur obtemperate consilio, et ut res planiori atque leviori procedat via,

donum jam modo a nobis recipiatis neque diffidatis de episcopi assensu, illum etenim nobis

consensum et vobis quod donamus procul dubio concessurum firmissime pascicimur. » Itaque

concordia facta, exeuntes capitulum, quod ventilatum fuerat propria manu, cum Evangeliorum libro

super altare, firmaverunt, testibus coram positis. Ac deinde quod constituerant completuri, in episcopi

presentiam sese obtulerunt. Episcopus autem requisitus atque requirendo cognovit et super hoc

Ademari voluntatem qui ejusdem loci prioris et confratrum ipsius hac de causa convenerant.

Querebant enim et ipsi sub ordine monachorum renobilitari. Secutum est ut una cum consilio domini

Lamberti, sedis ejusdem decani, et aliorum qui aderant canonicorum, et eorum petitioni assensum

libentissime preberent. Quod ut firmius sederet, proprias direxit episcopus litteras Moisiacensi

intimans capitulo se nullominus prenominate donationi obsistere. Immo etiam quam libenter

concedere et multum precari quatenus de honestate ac restauratione loci suprascripti vigilanti

elaborarent studio. Ceterum sicut quampluribus quam sepe evenit locis, nos non modicarum

superabundantia tribulationum ab illius introitu retardavit. Interea beati Saturnini clerici contra nos

nimis presumptuose agentes, nobis inconsultis, nostram invasere abbatiam, seculari tantum manu et

potentia confisi. Quos ut a tam injusta pervasione compescerent, naturales ipsius ecclesie clerici illis

ex parte Omnipotentis Dei et principis apostolorum Petri, necnon etiam episcopi sue sedis atque

canonicorum, domni quoque abbatis Cluniacensis cujus congregationis erat domum, frequentata

interdixerunt conclamatione. Quorum omnium timore, benivolentia ac reverentia auctoritate quoque

postposita et quasi dicatur neglecta, in violentia nostram retinent rectitudinem.

156

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!