Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac Cartulaire de l'abbaye de Moissac

28.02.2013 Views

absque ulla reservatione, cum terris et vineis, silvis et aquis, molendinis et molendinariis, aquæ ductibus et reductibus, pascuis et piscariis, cultis et incultis, ingressibus et regressibus, et omne quidquid dici vel nominari potest. Concedimus et donamus libenti animo et plena memoria supradictis locis Cluniaco et Moissiaco et eorum habitatoribus, abbatibus et monachis istis, et cunctis eorum successoribus, ut habeant absque ulla contradictione in proprio alode et possideant in perpetuum. Ante omnia autem ex parte Dei Omnipotentis obtestor et prohibeo ego Raymundus Petri supradictus, ut nullus homo laycus vel foemina ullam potestatem aut ullam baiuliam vel aliquam malam consuetudinem in supradictis honoribus habeat vel retineat, sed libere et absolute totum ab integro permaneat et existat in Dei servitio et servorum Dei qui ibi habitaverint in æternum. Sane si aliquis, quod absit, diabolico spiritu captus, hujus cessionis vel descriptionis donationem in aliquo violare aut disrumpere temptaverit, non habeat potestatem se sit in inferno ejus hæreditas cum Juda traditore et aliis in æternum dampnatis insuper etiam in præsentia Romani Pontificis et aliorum fidelium christianorum, quasi tirannus et sacrilegus, quousque satisfaciat dijudicetur. Facta autem hujus cessionis descriptio Dominicæ Incarnationis anno millesimo septuagesimo tertio, Gregorias papa septimas Romæ pontificatus arche sublimato, Francorum regnante Philippo rege. Nomina vero illorum, qui hæc affirmarunt et corroborarunt ita esse tenenda, ista sunt: ego Bernardus gratia Dei comes adfirmo et propria manu consigno ita:+: Ego Raymundus Petri confirmo atque dono, propriis manibus consigno ita:+: Ego Brengarius Petri Petræ Pertusensis dono et laudo sub signo ita +. Aliorum vero multorum bonorum hominum nomina qui hæc subsignaverunt subter sunt subsignata. Sign:+: Berengarii Raymundi. Sign:+: Petri Raymundi. S. Bernard Raymundi. S. Bernardi Wuillelmi de Soladgue. 1 S. Wuillelmi Wuillelmi. S. Bernardi Adalberti +. 1 Soulatgé, village à 4 km au nord-est de Cubières. 136

92. [1073, seconde moitié] Donation par Isarn, évêque de Toulouse, de l’église de La Daurade à Toulouse. A. Original perdu. B. Mentionné fin XIV e siècle dans la Chronique d’Aymeric de Peyrac, f. 158rb, comme une acquisition de l’abbé Durand de Bredons. C. Copie de la fin du XIV e siècle dans la Chronique d’Aymeric de Peyrac, f. 170vb-171rb. D. Copie du XVII e siècle d’après un “cayer de huit feuilles de parchemin couvert d’une feuille aussi de parchemin” (perdu), du début du XII e siècle: Doat 128, f. 97r-99r. E. Analyse du XVIII e siècle, d’après une copie du début du XII e siècle dans un fragment de cartulaire perdu: Andurandy 604. F. Analyse du XVIII e siècle dans un relevé d’actes d’un cartulaire perdu : ADTG G 588 (Andurandy 1663). Indiqué: Bernard-Bruel, t. 4, n. 3514. Edition: GC, 13, Instrumenta, acte IX, col. 9-10; Catel, Mémoires de l’Histoire du Languedoc, p. 871-872; Magnou, p. 13. NOTE: datation de l’acte d’après Müssigbrod 1988, p. 224-226. C. Postquam Dominus noster Ihesus Christus alta pietate misertus est generi humano per incarnacionis sue misterium, multi patres in ecclesia extiterunt qui toto nisu laboraverunt ut ipsa ecclesia divina floreret religione. Quorum exemplo provocatus, ego Hysarnus (episcopus) scilicet Tholosane ecclesie [indignus], qui post tot Dei amicos, dompnum videlicet Saturninum, Silvium et beate memorie Exuperium, eidem sedi presideo, quandam ecclesiam in honore beate Marie semper Virginis, que jure est ecclesie mee, que quamvis gloriosa esset et venerabilibus ab antiquis diebus, meritis ejusdem Virginis, tamen desolata divino cultu erat et Dei servicio. Et idcirco cum concilio senioribus mei, domni Guillermi Tholosani comitis, et aliorum fidelium nostrorum et precipue canonicorum, trado, concedo et dono ipsam ecclesiam dompno Hugoni abbati Cluniaci et ejus omnibus successoribus Cluniacensibus abbatibus, quamdiu religio fuerit, in perpetuum, ad hoc videlicet, ut monasticus ordo ibi maneat et per succedencia tempora perpetuo duret. Locum autem ipsum propter quietem habitancium ab omni servicio liberum esse concedo, excepto censu annuale, videlicet III modios avene, et servicium quod judeus persolvit, quantum ad episcopum pertinet collate. Hanc autem cartam facio pro remedio anime mee et omnium antecessorum meorum pontifficum et omnium successorum, qui firmaverint et custodierint hec que hic scripta sunt, et omnium canonicorum meorum [que hic scripta] vivorum et deffunctorum, et precipue senioris mei [et] Guillermi comitis, qui ipsam ecclesiam in quantum potuit liberavit. Quicumque autem hec observaverit que hic tenenda mandamus, benedicat illum omnipotens Deus et ad dexteram suam ponat in die judicii cum omnibus bonis. Qui autem infregerit, donec resipiscat, siat se esse excommunicatum et anathematizatum maledicionibus cunctis. Et ut carta rata permaneat manu propria firmavi et canonicis meis corroboranda tradidi. D. Ysarni episcopi. D. domni Ramundi episcopi Lectorensis, prepositi Sancti Stephani. [D. Petri Sanctarii.] D. Ramundi Petri canonici Sancti Stephani [et Sancti Saturnini]. Facta hec carta anno ab incarnacione Domini millesimo LXXII o , pontifficatum Romane ecclesie tenente domno Gregorio VII papa, in Francorum autem regno Philippo rege. 137

absque ulla reservatione, cum terris et vineis, silvis et aquis, molendinis et molendinariis, aquæ

ductibus et reductibus, pascuis et piscariis, cultis et incultis, ingressibus et regressibus, et omne

quidquid dici vel nominari potest. Concedimus et donamus libenti animo et plena memoria supradictis

locis Cluniaco et Moissiaco et eorum habitatoribus, abbatibus et monachis istis, et cunctis eorum

successoribus, ut habeant absque ulla contradictione in proprio alode et possideant in perpetuum.

Ante omnia autem ex parte Dei Omnipotentis obtestor et prohibeo ego Raymundus Petri

supradictus, ut nullus homo laycus vel foemina ullam potestatem aut ullam baiuliam vel aliquam

malam consuetudinem in supradictis honoribus habeat vel retineat, sed libere et absolute totum ab

integro permaneat et existat in Dei servitio et servorum Dei qui ibi habitaverint in æternum.

Sane si aliquis, quod absit, diabolico spiritu captus, hujus cessionis vel descriptionis donationem in

aliquo violare aut disrumpere temptaverit, non habeat potestatem se sit in inferno ejus hæreditas cum

Juda traditore et aliis in æternum dampnatis insuper etiam in præsentia Romani Pontificis et aliorum

fidelium christianorum, quasi tirannus et sacrilegus, quousque satisfaciat dijudicetur.

Facta autem hujus cessionis descriptio Dominicæ Incarnationis anno millesimo septuagesimo

tertio, Gregorias papa septimas Romæ pontificatus arche sublimato, Francorum regnante Philippo

rege.

Nomina vero illorum, qui hæc affirmarunt et corroborarunt ita esse tenenda, ista sunt: ego

Bernardus gratia Dei comes adfirmo et propria manu consigno ita:+: Ego Raymundus Petri confirmo

atque dono, propriis manibus consigno ita:+: Ego Brengarius Petri Petræ Pertusensis dono et laudo

sub signo ita +. Aliorum vero multorum bonorum hominum nomina qui hæc subsignaverunt subter

sunt subsignata. Sign:+: Berengarii Raymundi. Sign:+: Petri Raymundi. S. Bernard Raymundi. S.

Bernardi Wuillelmi de Soladgue. 1 S. Wuillelmi Wuillelmi. S. Bernardi Adalberti +.

1 Soulatgé, village à 4 km au nord-est de Cubières.

136

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!