Cartulaire de l'abbaye de Moissac

Cartulaire de l'abbaye de Moissac Cartulaire de l'abbaye de Moissac

28.02.2013 Views

Mention dorsale ancienne: Karta de afiniano et sallis Venerabilem in Christo patrem et domno viro apostolico Leutadem abbatem, vel omnem congregacionem monasterii Musciascense, infra pago Cadurcino, in onore Sancto Petro constructum esse videtur, ego enim Nizezius et uxor mea Irmitrudis, dum reatum conssciencie nostre agnovimus, opportet nobis ut dum Deus in nostra volumptate posuit, secundum euvangelicam leccionem veram, dispensatorem exinde pro Dei introitum facerem, et ut ad nos fiet Dominus sicud in suo dignatus est Euvangelio dicere: Vade, vende omnia que abes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et abebis tesaurum in cęlo. 1 Et ideo nos hanc ad veram vocem videmus vobis repredictis servi Dei vel ad omnem congregacionem qui infra ipso monasterio superius nominato constructum esse videtur. Dabo ego in pago Tolosano villas nuncupantes: Calme, Abilide, Rarolingus, Vivaderemus, Sambiliano, 2 cum omni integritate sua per terminos, ac doa a nobis designata. Et in alio loco, infra ipso pago, alias villas nostras: Amfiniano, curtes nostras indominicatas cum ecclesiis aud solariis, et viverio, et fructuario, piscatoriis, molendinis, simul cum apendiciis suis, Besingus, Scoternam villa, Etorfollingus villa, Sevetgamcollas vilare cum ecclesia sancti Medardi, qui est infra ipso terminio, cum omni integritate et soliditate, cum servis et colonis et merita libertorum, una per terminos et loca a nobis designata, id est: de fluvio Garonna per mamare gurgite, inde per media villa Sallis, una cum ecclesia sancti Saturnini, quem data nostra precia, de Guirardo condam visi fuimus comparasse, inde per fanum quondam Peirucia, per fontem Niconastius, qui est in media Agra atque inde pervenit usque Novaliense seu in Montem Berterii quondam usque in Stirpiniago et vallum Euvaldi usque in media Saldruna, inde per Inligone usque in supradicto fluvio Garonna. Et in alio loco, infra ipso pago Tolosano, alias villas nostras his nominibus nuncupatas: Lampadiago cum ecclesia sancti Martini, Vulpiliago, Speutingus, Prarreta, Mutaciones, ecclesia cum vilare sancta Gemma, Villa Farpanas cum ecclesia sancti Germani, villa Gainago, villa Novolio cum ecclesia sancti Medardi. As villas superius nominatas cum ecclesiis et omnibus vilaribus et aiacenciis earum per teminos a nobis designatos, qui sunt per medium Garonna, deinde usque in media Agra, deinde usque in Arona, inde per palude Novaliense usque in suprascripta Garonna. Et in alio loco, in pago Agenense, villa nostra Virvicarias cum omni intecritate, una per terminos qui sunt per Illo Porto et terminum Vasalonis; de alio vero latus termine Bordense villa, deinde per rivum Oppinione usque in media Garonna. Et in pago Elesano, alias villas nostras: Ginningus, Saviniago, cum omni integritate, sicut a nobis per terminos antiquos possidere videtur. Relinquimus quoque propriis eredibus nostris, in falcidio, alias villas nostras, in pago Tolosano: Modorciago, Altomonte, Basile; et in pago Agenense: Pompeiago; et in pago Elesano: Malaronta. As quoque villas superius nominatas, excepto illas que in falcidio 3 dimitimus, alias vero omnes que hec inseruimus, cum omni integritate et soliditate, curtis, ecclesiis, domibus, edificiis, mancipiis, colonis ibidem commanentibus, et merita libertorum et colonorum utriusque sexus, cum terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum omne jure et ajacenciis earum, quesitum et inquisitum, per hanc epistolam vendicionis et vobis trado, transfero atque transfundo ad possidendum, et accepimus a vobis precio in quo nobis bene complacuit, ho est solidos auri purissimi septingentos et pallios IIII or valentes solidos CC, es vero precia a vobis suscepta, anime nostre remedio, in alimonia pauperum ibidem Deo serviencium expensavimus. Omnia vero hec superius nominata in manus vestras tradimus et succesorum vestrorum, ut possideatis, et quicquid exinde facere volueristis liberum omnibus perfruatis arbitrium, stipulacione subnixa. Facta carta vendicionis ista in mense Madio, anno septimo regni domni nostri Theoderici regis. 4 Signum Mizezius, peccator, et Hermitrusdes hanc epistolam vendicionis recognovimus et subsignavimus. 1 Matthieu 19,21. 2 Pour les localisations des toponymes de cet acte, nous renvoyons à l’article de Xavier Ravier, cité dans la Bibliographie. 3 Falcidie: disposition du droit romain, visant, en cas de donations à des tiers, à réserver une partie de l’héritage aux héritiers. 4 Thierry III (652-690/691), roi de Neustrie et de Bourgogne de 673/675 à 690/691. 12

Sig+ Gundoberto. Sig+ Sicardo. Sig+ Aldeberto. Sig+ Almare. Sig+ Sicardus Rubes. Sig+ Autrico. Sig+ Dacoleno. Sig+ Bermaro. Sig+ Frotico. Sig+ Guntario. Sig+ Bertaldo. Sig+ Beboni. Actum Musciaco monasterio puplice, die et anno quo sunt. C. Cloroinus exius supeniri meo scripsisse, subsignasse. 13

Sig+ Gundoberto. Sig+ Sicardo. Sig+ Aldeberto. Sig+ Almare. Sig+ Sicardus Rubes. Sig+ Autrico.

Sig+ Dacoleno. Sig+ Bermaro. Sig+ Frotico. Sig+ Guntario. Sig+ Bertaldo. Sig+ Beboni.

Actum Musciaco monasterio puplice, die et anno quo sunt. C.

Cloroinus exius supeniri meo scripsisse, subsignasse.

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!