volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
489 COMMENTARIUS IN GENESIN. 490

fuisse Ioseph. Quum vero a Madianitis neglecta

fuisset emptio, fuisse Ismaelitis venditum. Porro

quum merito possent suspectos habere plagii venditores,

fecit tarnen lucri cupiditas ne inquirerent.

Adde quod probabile est, in itinere saltern fuisse

sciscitatoB quisnam esset Ioseph. Sed tanti apud

eos non fuit commune genus, quin ex eo quaestum

cupide facerent. Oaeterum docet hie locus quanto

praestiterint carnales Abrahae filii electae stirpi, in

qua tarnen spes futurae ecclesiae inclusa erat. Videmus

ex duobus filiis Abrahae sic propagatam esse

sobolem, utindehucilluc commeent negotiatores : pars

autem quam sibi Dominus elegerat, adhuc exigua

est. Sed ita filii saeculi, perinde ac fruetus praecoces,

cito ad summas opes et felicitatis eulmen perveniunt:

quum ecclesia per maximas difficultates

sensim reptando, ad mediocrem statum longo tempore

vix perveniat.

30. Et reversus est Beuben. Colligere hinc licet

Ruben, simulate aliquo negotio, furtim elapsum

esse a fratribus, ut inseiis omnibus fratrem e cisterna

eduetum patri redderet, ideoque tunc abfuisse quo

tempore venditus est Ioseph. Nee vero mirum est,

ipsum fuisse praeventum, quum se in diversum iter

vertisset, ut per ambages ad cisternam tenderet.

Nunc vero demum Ruben, spe ablata, consilium

suum aperit fratribus : quod prius fateri ausus non

fuerat, ne statim iugularetur puer.

31. Et tulerunt tunicam Ioseph. Redeunt iam

ad primum illud commentum. Ne quid de ipsorum

crimine suspicetur pater, sanguinolentam tunicam

mittunt, unde coniieiat laniatum fuisse ab aliqua

bestia. Quanquam autem breviter hoc perstringit

Moses, ego tarnen existimo aliquos potius misisse

ex servis, qui sceleris conscii non essent, quam e

suo numéro. Dicet enim paulo post filios et filias

venisse ut aliquid solatii moerenti afferrent. Quanquam

autem in verbis aliqua videtur subesse insultatio,

mihi tarnen verisimilius est hoc mandasse, ut

suspicionem a se avortèrent. Fingunt enim sibi

confusum esse animum, ut in rebus trepidis fieri

sole t. Quidquid. tarnen excogitent, hue eos adigit

suum scelus, ut nunc patris animum lethali dolore

vulnerent. Hoc scilicet proficiunt suis integumentis

hypocritae, dum culpam unam effugere volunt, ut

coacervent peccatum peccato. Quod ad Iacob spectat,

postquam tot modis tentatus semper victor

emerserat: mirum est nunc dolori succumbere. Certe

mortem filii plus illi moeroris afferre quam incestuosum

uxoris stuprum, et Sichimae cladem cum

filiae raptu coniunctam, nimis absurdum est. Ubi

invictum illud robur, quo etiam contra angelum

praevaluit? ubi tot patientiae documenta quibus eum

subinde exercuerat Deus ne unquam deficeret? Hie

profecto luctus nos admonet, neminem tarn heroica

virtute instructum, in quo non resideat carnis in-

firmitas, quae se interdum in rebus non magnis

prodit: unde etiam accidit, ut qui longo tractu

assuefacti sunt ad crucem, ac tanquam veterani milites,

quosvis insultus fortiter excipere debebant, instar

tyronum labascant in levi aliqua pugna. Quis

ergo nostrum sibi non timeat, ubi videmus sanctum

Iacob post innumera patientiae documenta diffluere?

35. Et surrexerunt omnes filii eius. Clarius hac

circumstantia exprimitur tristitiae moles, quod ad

earn levandam conveniunt omnes filii et filiae. Surgendi

enim verbo communis deliberatio notatur,

quod ex compacto venerint, quia urgebat nécessitas.

Sed hinc patet quam multiplex hominibus ingenita

sit simulatio: filii Iacob personam suscipiunt minime

sibi congruentem: pietatis enim, a qua alienissimi

sunt, officio funguntur. Si Deum respicerent,

agnita culpa, etiamsi nullum occurreret mali remedium,

poenitentiae tarnen fructum aliquem proferrent:

nunc inani satisfactione non secus ac vento

pascuntur. Hoc exemplo docemur quantopere fugienda

sit nobis simulatio, quae homines novis subinde

laqueis implicat.

Et noluit consolationem admittere. Quaeritur an

prorsus a tolerantiae virtute exciderit Iacob: hoc

enim videntur sonare eius verba. Adde quod gravius

peccat, quando sciens et volens dolori indulget,

hoc enim est quasi data opera dolorem, qui

plus satis est rebellis Deo, exacerbare: sed ego hoe

ad levationem doloris, quae poterat humanitus afferri,

restringo. Nihil enim minus consentaneum

est quam sanctum virum, qui tanta animi mansuetudine

iugum Dei tota vita tulerat, nunc instar

equi indomiti, fraenum mordendum arripere, ut dolorem

sponte alendo, se adindomitam ferociam confirmet.

Ego itaque non dubito quin se Domino

nunc quoque submiserit, quam vis humana solatia

respuat. Videtur etiam odiose perstringere filios,

quorum invidiam et malevolum animum erga Ioseph

cognoverat, ac si exprobret, pluris sibi unum hunc

esse illis omnibus: quia mortui sepulcrum magis

appetat quam frui consuetudine decern vivorum

quos habebat superstites: nam parvulum Beniamin

excipio, interea non excuso doloris excessum quern

nuper damnavi. Et certe obrutum se tristitia demonstrat,

de sepulcro perinde loquens ac si morte

non concédèrent filii Dei ad meliorem vitam. Atque

hinc discimus quam caeca sit doloris intempéries

quae fidei lumen fere in Sanctis suffocat: quo

diligentius ad earn fraenandam nos eniti convenit.

lob excelluit summa pietate: videmus tarnen, postquam

magnitudine doloris oppressus est, quam profano

more homines non seeus ac pecudes in morte

permisceat. Si tristitia usque adeo obtenebratae

fuerunt angelicae illorum sanctorum virorum mentes,

quanto densior caligo nobis incumbet, nisi earn

Dominus verbi et spiritus sui fulgore discutiat, et