12.01.2013 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

588

Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale

Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione,

re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, censuit

nuper novam Provinciam Ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam. Nos

vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes,

summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Novam Ecclesiasticam

Provinciam in Malaesia constituimus Kotakinabaluensem efformatam

dioecesi Kotakinabaluensi, quae erit metropolitana Sedes, et Ecclesiis Keningauensi

et Sandakana. Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Lee Hiong

Fun-Yit Yaw, hactenus Episcopum Kotakinabaluensem, renuntiamus Archiepiscopum

Metropolitam Kotakinabaluensem. Quae praescripsimus committimus

perficienda Venerabili Fratri Salvatori Pennacchio, Archiepiscopo

titulo Montis Marani et Apostolico Delegato in Malaesia, onere imposito

mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis memoratae Congregationi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam

esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Maii, anno

Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

Tharsicius card. Bertone

Secretarius Status

Loco e Plumbi

In Secret. Status tab., n. 95.252

Ivan card. Dias

Congr. pro Gentium Evangelizatione Praef.

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.

III

KRIBENSIS

In Cammarunia nova conditur dioecesis Kribensis.

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum dei

ad perpetuam rei memoriam

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Cammarunia

eiusque regimini facilius et effícacius consulendum petitum esset nuper ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!