12.01.2013 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Benedicti Pp. XVI 617

operantibus, persecutionem patientibus, malum bono quotidie vincere nitentibus,

vitam suam, scilicet sanctitatem communicat Deus suam. Et nos hodie

huiusmodi divinae gratiae mirabilia celebramus, in praeclaro Araucano iuvene

effusa, filio magni ducis, vulgo Gran Cacique de las Pampas appellati, cui

est nomen Zephyrinus Namuncurà: qui iuvenis nondum vicesimum agens

annum hodie in Beatorum Albo feliciter inscribitur.

Zephyrinus — quis nescit? — oritur ex animosa ac generosa familia fortissimae

gentis Indios nuncupatae Araucani in Patagonica regione. Cuius

vitae sanctitas florescere valuit, quia innixa erat feraci in agro humanarum

virtutum peculiarium eius patriae eiusque gentis, quas ille autem assumpsit

perfecitque. Ipse aerumnas breviter in se absolvit, angores et vota, gentis

Mapuche, quae eisdem pueritiae eius annis Evangelii praeconium audivit

fideique donum suscepit. Et ideo, Dominum hodie magnificare in Beato Zephyrino

secumfert quoque memoriam agere vivam et gratam vetustarum

traditionum fortis et indomiti populi Mapuche, necnon una redinvenire

Evangelii fecunditatem, quod numquam germana peculiaris culturae bona

destruit, quin econtra suscipit, purificat, perficit. Vita ipsa Zephyrini exstat

veluti « parabola » huius altae veritatis. Quem numquam puduit se Mapuche

esse propositumque et eius insigne fuit posse suae genti prodesse.

Evangelium autem susceptum extulit eius huiusmodi intimum propositum

ac nova luce ita ditavit ut ardenter Zephyrinus optaret Salesianus fieri

et presbyter, ut « ostenderet » fratribus suis Mapuche « caeli semitam ».

Exemplar vitae suae Dominicum Savio elegit, discipulum prae omnibus

dilectissimum Sancti Ioannis Bosco, in Sanctorum album adscriptum a Summo

Pontifice Pio XII anno Domini MCMLIV, qui tunc una pariter visus est

canonizare « praeceptum simplex » sanctitatis, quod « Iuvenum Pater et Magister

» Sancto Dominico tradidisset. Huiusmodi praeceptum breviter his

verbis vel similibus breviari potest: « Semper laetus esto, studii et pietatis

officia perfice, comites tuos adiuva ».

Laetitiam, imprimis, testantur comites, dicentes: « Zephyrinus ipsis oculis

subridet ». In Salesianorum collegio Villae Sorae, in Tusculano, sermone Italico

nondum perfecte usus, idem Zephyrinus, paucos post menses secundum

obtinuit locum inter discipulos diligentiores. Et eminet in testimonio scholastico

anni illius optima de sui Latini sermonis existimatione, quae tunc condicio

habebatur magni momenti ad sacerdotium suscipiendum. Zephyrini

pietas peculiaritate fruebatur Salesianorum institutionis, Sacramentis fortiter

innixae, potissimum Eucharistia, quae « columna » habetur praevenientis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!