12.01.2013 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Benedicti Pp. XVI 587

Arraial, Barra D’Alcantara, Francisco Ayres, Várzea Grande do Piauí (ab

archidioecesi Teresiana).

Ad haec omnia perficienda praefatum Apostolicum Nuntium deputamus

vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem,

necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi,

ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,

onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas

erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis

quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Februarii,

anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

Tharsicius card. Bertone c Ioannes Baptista card. Re

Secretarius Status Congr. pro Episcopis Praef.

Loco e Plumbi

In Secret. Status tab., n. 85.534

II

KOTAKINABALUENSIS

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

Laurentius Civili, Protonot. Apost.

In Malaesia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Kotakinabaluensis, cuius

metropolitana Ecclesia erit Sedes eiusdem nominis.

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum dei

ad perpetuam rei memoriam

Cum Ecclesia Catholica in Malaesia, in territorio Provinciae Ecclesiasticae

Kuchingensis, haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis,

sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem operose

adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi

incitarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!