13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

92 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

annum 1938 ordinaria auctoritate constructus est processus; Rogato-

riales vero in Curiis Taurinensi, Comensi, Mangalorensis Mutinensi,

Spalatensi atque Iadrensi, seu super fama sanctitatis, seu super scri­

ptis, seu super prohibito cultu non praestito.

Scriptis perpensis, Sacra Rituum Congregatio die 27 Maii a. 1941 re­

spondit : Nihil obstare quominus ad ulteriora procedatur, etc. ; quam

responsionem die sequenti Ssmus D. IST. ratam habuit.

Interim plures Postulatoriae Litterae Summo Pontifici oblatae sunt,

huius Dei Famuli introductionis Causam exposcentes : quatuor nempe

Cardinalium, decem Archiepiscoporum, triginta Episcoporum.

Instante itaque Rmo P. Carolo Miccinelli, S. I. generali Postulatore/

in Ordinaria Congregatione ad Vaticanum die 7 Decembris a. 1943 habi­

ta, Emus ac Rmus Cardinalis Ianuarius Granito Pignatelli di Belmonte,

Episcopus Ostien. et Albanen, causae huius Ponens seu Relator, dubium

posuit discutiendum: An signanda sit Commissio Introductionis cau­

sae in casu et ad effectum de quo agitur, atque de more de ea retulit.

Emi ac Rmi Cardinales, relatione hac audita, nec non auditis Officia­

lium Praelatorum suffragiis scripto datis, atque R. P. D. Salvatore

Catucci, Fidei generali Promotore, omnibus mature perpensis, respon­

dere censuerunt : Affirmative, nempe: Signandam esse Commissionem

Introductionis Causae eiusdem Servi Dei, si Sanctissimo placuerit.

Facta autem Ssmo D. N. Pio Papae XII, subsignato die, ab infra­

scripto Cardinali Praefecto relatione, Sanctitas Sua rescriptum Emi­

nentissimorum Patrum ratum habens, Commissionem Introductionis

Causae Servi Dei Richardi Friedl propria manu signare dignata est.

Datum Romae, die 10 Decembris a. D. 1943.

L. % S.

£B C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

A. Carinci, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!