13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

44 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale

quas, ab Episcopo rite adprobatas, ab omnibus postea Dignitatibus et

Canonicis religiose servari iubemus. Ad quae omnia ut supra disposita

et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus

Fratrem Ferna>ndum Cento, in Peruviana Republica Nuntium Aposto­

licum, delegamus, eique propterea omnes ad id necessarias et opportu­

nas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,

quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto eidem

onere ad S. Congregationem Consistorialem authenticum peractae exse­

cutionis actorum exemplar quamprimum transmittendi. Decernimus

denique praesentes Litteras firmas, validas et efficaces exsistere et fore

suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omni­

bus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et, si secus super

his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit

attentari, id irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decla­

ramus; contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, minime

obstantibus. Harum vero, Litterarum transumptis vel excerptis, etiam

impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo

viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio constituti munitis eamdem

prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet

exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam erectionis,

constitutionis, concessionis, statuti, commissionis, derogationis et vo­

luntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu

temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac

beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongente­

simo quadragesimotertio, die quinta Iunii mensis, Pontificatus Nostri

anno quinto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis Status S: C. Consistorialis a Secretis

Loco 6B Plumbi

Carolus Respighi, Proton. Apost.

Reg. in Cane. Ap., vol LXVII, n. 65. - Al. Trussardi.

Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!