13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 323

fidimus, quod idcirco ad ecclesiae cathedralis gradum et honorem extolli-

mus ; eidemque et pro tempore Antistitibus Valdiviensibus iura omnia

tribuimus, honores, insignia, privilegia, favores et gratias, quibus orbis

ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina

iure communi pollent illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et

obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Ipsam porro cathedralem

Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Sanctis­

simae Conceptionis eiusque pro tempore Episcopos metropolitico eius­

dem SSmae Conceptionis Archiepiscopi iuri subiicimus. Cum autem

praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac

dioecesi Canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut in­

terim pro Canonicis dioecesani Consultores, ad iuris tramitem, eligantur

et adhibeantur. Mandamus insuper ut, quam primum fieri poterit, sal­

tem parvum seminarium dioecesanum, iuxta Codicis praescripta et nor­

mas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus

traditas vel tradendas, in hac etiam dioecesi erigatur; itemque ut ab ipsa

dioecesi eiusque sumptibus alendi, duo delecti iuvenes, aut modo saltem

unus, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe non

intermissa vice mittantur, ut sub oculis fere Romani Pontificis in spem

Ecclesiae instituantur. Quod vero attinet ad huius dioecesis regimen et

administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede va­

cante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huius­

modi, servanda iubemus quae sacri canones decernunt. Quod vero ad

clerum peculiariter spectat, statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae

ad exsecutionem demandatae fuerint, cuique clerico fas sit ex Vicariatus

Apostolici de Araucania iurisdictione in dioecesis Valdiviensis iuris­

dictionem transire et vicissim, de consensu tamen utriusque Ordinarii;

ceterum eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius ter­

ritorio legitime degunt. Volumus insuper ut Cancellariae tum erectae

dioecesis Valdiviensis tum Vicariatus Apostolici de Araucania omnia

documenta et acta, quae paroecias respiciunt iisdem, harum Litterarum

vi, attributas quam primum fieri poterit tradantur, ut in propriis Cancel­

lariis diligenter serventur. Episcopalem autem mensam noviter erectae

dioecesis constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a

fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi solent praeter

ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Ad quae omnia uti supra dispo­

sita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra dixi­

mus Fratrem Maurilium Silvani, apud Rempublicam Chilenam Nun­

tium Apostolicum deputamus eidemque necessarias et opportunas

tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quem-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!