13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra,Congregatio pro Ecclesia Orientali 307

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

i

DECBETUM

ERECTIONIS UNIUS TRIBUNALIS SECUNDAE INSTANTIAE PRO VICARIATIBUS APO­

STOLICIS IN AEGYPTO.

Iuris prudentiam, quae non tantum scientia sed et experientia constat,

ad iudicis munus rite obeundum omnino requiri nemo est qui ignoret.

Huiusmodi autem munus congruam, per assiduum disciplinarum iuridi­

carum studium, praeparationem expostulat necnon habitum leges recte

interpretandi et applicandi.

Mirum ergo non est, praesertim ubi sacerdotes numero exigui sint et

pluribus gravibusque negotiis intenti, difficilius membra inveniri ad Tri­

bunal constituendum idonea, quae debita sollicitudine diligentiaque

causis sibi commissis incumbere valeant. Haec vero rerum conditio eo

gravior evadit, si de Tribunalibus appellationis constituendis agatur, in

quibus recta iustitiae administratio peritiores scientia et experientia iudi­

ces exquirit.

His innixa rationibus, ac votis annuens Vicariorum Apostolicorum

qui fideles ritus latini in Aegypto regunt, Sacra Congregatio pro Ecclesia

Orientali statuendum decrevit :

I. Vicariatus Apostolici Aegypti, Canalis Suesii, Deltae Nili unicum

habeant Tribunal appellationis in Urbe Cahira, ad quod causae cuius­

cumque generis, a tribunalibus ordinariis primae instantiae eorumdem

Vicariatuum pertractatae, in secunda instantia deferendae sunt, firmo

praescripto Can. 1559 § 1, C. I. C;

II. Tribunal appellationis a tribunali ordinario primae instantiae

omnino distinctum esse debet;

III. Tribunalis appellationis Iudices, Promotor Iustitiae, Vinculi De­

fensor et Administri ab Ordinariis eorumdem Vicariatuum Apostolico­

rum eligantur;

IV. Tribunalis Praeses ad triennium constituatur, qui tamen poterit

etiam pluries in suo munere confirmari;

V. Unum saltem notarium idem Tribunal habeat stabiliter consti­

tutum;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!