13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 275

II

NORVEGIAE SEPTENTRIONALIS

DISTRICTUS SEU MISSIO SUI IURIS NORVEGIAE SEPTENTRIONALIS AD PRAEFEC­

TURAE APOSTOLICAE GRADUM EVEHITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Maioris dignitatis gradu insignire congruum sane videtur Missiones

sui iuris, in quibus, indefesso Evangelii praeconum studio, christianum

nomen non mediocre susceperit incrementum. Quod quidem ita, Deo

propitio, esse laeto animo accepimus in districtu, seu Missione sui

iuris, Norvegiae Septentrionalis, anno millesimo nongentesimo trige­

simo primo erecta et Congregationi Missionariorum a S. Familia (de

Grave) concredita. Quare Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum

S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praeposi­

torum consilio, omnibus mature perpensis, Missionem illam ad potio­

rem dignitatis gradum, iuxta Sacrorum Canonum normas, evehere sta­

tuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum

qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia deque supremae

Nostrae auctoritatis plenitudine, Missionem illam sui iuris Norvegiae

Septentrionalis, eodem servatis nomine ac limitibus, in Praefecturam

Apostolicam erigimus et constituimus, eamque Congregationi quam

supra diximus Missionariorum a S. Familia, cuius sodales in regione

illa sedulo adlaborant studio, etiam in posterum, ad Nostrum tamen et

Apostolicae Sedis beneplacitum, commissam volumus. Novae propterea

huic Praefecturae Norvegiae Septentrionalis eiusque pro tempore Praer

fectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,

quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Antistites

iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus

oneribus et obligationibus, quibus ceterae Praefecturae Apostolicae ea­

rumque Praesules adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et

constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibus­

cumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis vel

excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici sub:

scriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis,

eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae praesentibus Litteris habe­

retur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!