13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio Rituum 269

die 16 Decembris anno 1903, apopleptico morbo correptus, sancto fine

quievit.

Sanctitatis fama, qua fruebatur quoad vixerat, post eius obitum

non deferbuit, immo valde percrebuit ; quare Ordinarii auctoritate super

sanctitatis fama, super scriptis atque oboedientia Urbani VIII decretis,

Servis Dei signa cultus prohibentibus annis 1933-1935 constructi sunt

processus.

Interim plures Summo Pontifici oblatae sunt Postulatoriae Litterae,

enixe Introductionem Causae huius Servi Dei implorantes. Die 22 No­

vembris anno 1930 decretum declarans nihil obstare, scriptis perpensis,

quominus ad ulteriora possit procedi, editum est.

Omnibus itaque ad normam iuris comparatis, instante Illmo ac

Revnlo D. Iosepho Pescini, Canonico Liberiano, Protonotario Apostolico

Supranumerario ac Causae Postulatore, die 25 mensis Aprilis in Ordi­

nario S. R. C. Coetu ad Vaticanas aedes habito, subscriptus Cardinalis,

Causae Ponens seu Relator, dubium proposuit discutiendum : An si­

gnanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de

quo agitur; atque de ea retulit. Emi ac Revmi Cardinales hac relatione

audita, auditis quoque Officialium Praelatorum suffragiis, nec non

R. P. D. Salvatore Natucci, Promotore generali Fidei, respondere cen­

suerunt : Signandam esse Commissionem Introductionis Causae, si

Ssmo placuerit.

Facta autem per eumdem Cardinalem Beatissimo Patri Pio Papae XII,

subsignato die, relatione, Sanctitas Sua rescriptum Emorum Patrum

ratum habens, Commissionem Introductionis Causae Sacerdotis Cle­

mentis Marchisio propria manu signare dignata est.

Datum Romae, die 28 Aprilis a. D. 1944.

L. © S.

©C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

A. Carinci, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!