13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 261

exhibetur ad te scribendi facultas, quum ipse denà a suscepto sacerdotio

lustra sis proxime peracturus. Quam quidem opportunitatem nancisci­

mur, ut Nostram erga te et gregem tibi commissum benevolentiam denuo

confirmemus. Hisce enim postremis mensibus suburbicaria ista Nobis

perdilecta dioecesis Veliterna saevissimi belli ruinas, calamitates et

luctus infeliciter perpessa est. Quot sane christifideles, vi minisque anno­

rum ab solo patrio extorres, nunc ad suos lares redeuntes, antiquas domos

miserabiliter dirutas vel graviter laben tes et desolatos agros vineasque

bellicis tormentis divexatas exterriti respiciunt ! Ex quibus temporalibus

bonis amissis graviores quoque iacturae ac maiora detrimenta, nisi prae­

sentibus angustiis mature consulatur, in ipso ordine morum inque dome­

stico civilique cultu metuenda sunt. Quapropter Nos, qui iam Veliternae

dioecesis filiis belli vulneribus sauciatis, auxilia, quae potuimus, affe­

renda paterna caritate curavimus, dum per te, Venerabilis Prater No­

ster, rursus commiserationem Nostram ex animo patefacimus, tibimet,

quinquagesimum sacerdotii natalem agenti, fervida vota atque omina

pandimus, gregique tuo superna solacia ac remedia instantibus miseriis

accommodata a Dei bonitate et clementia imploramus. Quo interea sacri

eventus celebratio in maiorem animarum utilitatem cedat, tibi ultro tri­

buimus facultatem, ut, qua malueris die, Sacro pontificali ritu peracto,

adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas,

plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lu­

crandam. Caelestium autem donorum praenuntia atque praecipuae cari­

tatis Nostrae testis Apostolica sit Benedictio, quam tibi, Venerabilis

Frater Noster, Episcopo Auxiliari tuo, ceteris operam tibi navantibus,

simulque clero et populo tuae curae concredito peramanter in Domino

impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die iv mensis Augusti, anno

MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!