13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

218 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II. In eadem urbe Soror Angela Zanini, e Societate Mariae, puellis

loquela et auribus captis educandis praeposita, per nonnullos annos fi-

bromate, cum aliorum quoque gravium maiorum concursu, in interno

abdomine laborabat. Morbus adeo invaluerat, ut nulla recuperandae

valetudinis spes affulgeret. Quare cum Sodales, tum earumdem curae

concreditae puellae B. Michaelis patrocinium implorar uni; qui suae

clienti benignissime adfuit. Nocte enim inter diem 9 et 10 Iulii a. 1936,

dum Soror Angela in precibus effusa Beatum impensius invocat, in in­

stanti perfectissime sanata est, atque statim, viribus omnino recuperatis,

pristina officia resumpsit, in iisque, bona fruens valetudine, iugiter per­

severavit. Medénse cum tribus ex officio Peritis in diagnosi, in prognosi

atque in sanatione divinae actioni exclusive tribuenda conveniunt.

De his duabus sanationibus, servato iuris ordine, prius in Anteprae-

paratorio Sacrae Congregationis coetu, coram infrascripto Cardinali,

S. R. C. Praefecto atque Causae Ponente, die 17 Februarii a. 1942 actum

est, deinde in Praeparatorio, die 13 Aprilis anteacti anni, demum in

Generali coram Ssmo D. N. Pio Papa XII, die 15 mensis huius habito :

in quo idem Cardinalis dubium proposuit discutiendum : An et de qui­

bus miraculis, post indultam ab Apostolica Sede eidem Beato venera­

tionem, constet in casu et ad effectum de quo agitur. Revmi Cardinales,

Officiales Praelati Patresque Consultores suum quisque protulit suffra­

gium. Beatissimus vero Pater suam aperire mentem ad hanc distulit

diem, Dominicam primam sacratissimae Quadragesimae, ut a Deo effu­

gia precibus quid agendum imploraret.

Eapropter Sanctitas Sua subsignatum Cardinalem, R. P. Salvato­

rem Natucci, Fidei Promotorem generalem meque Secretarium ad Se

advocavit, atque, divino sacrificio religiose litato, edixit : Constare de

duobus miraculis, B. Michaele Garicoïts interveniente, patratis, videli­

cet : De instantánea perfectaque sanatione cum Blancae Simioni a gra­

vissima typhica infectione cum enterrorhagiis atque miocardite orga­

nica, tum Sororis Angelae Zanini a fibromate, aliis gravibus adiunctis

morbis, in interno abdomine.

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta S. Rituum Congre­

gationis referri mandavit.

Datum Romae, die 27 Februarii, Dominica prima Quadragesimae,

a. D. 1944.

L. Ei S.

£g C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

A. Carinci, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!