13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

214 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

bare dignatus est, auctoritate apostolica, erectionem atque constitutio­

nem in sinu eiusdem S. Congregationis, specialis Coetus seu Commissio­

nis virorum idoneorum, quae omnes quaestiones ac negotia quavis ratione

ad adspirantium et novitiorum iuniorumque sodalium, cuiuslibet reli­

gionis ac societatis, in commune viventium sine votis, religiosam et cleri­

calem educationem atque in litteris scientiisque et ministeriis institutio­

nem spectantia pertractet.

Constitutae Commissioni incumbent praesertim munera quae se­

quuntur :

a) definiendi et delineandi criteria cardinalia et peculiares notas,

quibus educatio ac institutio religiosorum duci iugiter debet ;

b) vigilandi circa ordinationes a Superioribus et Capitulis in rebus

ad educationem et instructionem pertinentibus latas ; necnon inspiciendi

et recognoscendi relationes a .Superioribus vel ab Apostolicis Visitato­

ribus quoad hoc exhibitas.

Commissio autem ad sessiones ordinarias vel extraordinarias, plena­

rias vel partiales, .prouti negotiorum agendorum natura ac momentum

ferre videantur, convocabitur. Sessiones habebuntur praeside ac mode­

rante Sacrae Congregationis Secretario. Discussiones ac decisiones in

acta opportune referentur.

Omnia illa quae a Commissione tractanda sunt quaeve singulorum

Commissariorum vel Peritorum studio ac examini erunt subiicienda col­

ligere, ordinare et convenienter praeparare Officialium erit Sacrae Con­

gregationis, quorum etiam erit acta et documenta ad Commissionem

pertinentia in Archivo asservare, decisiones sub ductu et auctoritate

Praesidis executioni mandare aliaque ad rem spectantia ad praxim de­

ducere et expedire.

Contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, minime ob­

stantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis, die, mense et anno

ut supra.

Fr. L. H. Pasetto, Secretarius.

P. Arcadius Larraona C. M. F., Subsecretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!