13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

stat denique de iustis causis dispensandi. Nam dissociatio animorum

coniugum hodie tanta est, ut uterque coniux reconciliationem reiiciat;

instauratio vitae coniugalis iam sperari nequit ; vir denique est in proxi­

mo periculo incontineiitiae, et mulier liberari vult a viro, dicens se nu­

ptam esse et maritum habere videri, at de facto non habere. Ideo Patres

de turno declaraverunt consulendum esse Sanctissimo ut imploratam

dispensationem concedere dignetur. Vir vero ab Ordinario monendus

est, ne censeat se dissolutione sui matrimonii liberatum esse eo ipso

etiam ab obligatione providendi sustentationi et educationi filii ante

nuptias concepti et post nuptias nati ; agitur nempe de obligatione quae

independenter a matrimonio exsistit atque perdurat.

45. - Quibus omnibus in iure et in facto perpensis, Nos infrascripti

Auditores de turno, pro tribunali sedentes et solum Deum prae oculis

habentes, Christi nomine invocato, decernimus et definitive sententia­

mus : .Non constare de matrimonii nullitate, at consilium praestandum

esse Sanctissimo pro dispensatione super matrimonio rato et non con­

summato, in casu, seu ad dubia proposita respondemus: Negative, ad

primum ; affirmative, ad alterum, monito viro ut etiam in posterum pro­

videat saluti materiali et spirituali filii ante nuptias geniti.

Committimus proinde Excmo Nostro Decano, ut Ssmo consilium prae­

stet pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato, in

casu. Obtentae autem dispensationis rescriptum actis causae inseratur

et partibus notificetur.

L. £9 S.

Romae, in Sede Tribunalis S. R. Rotae, die 22 Ianuarii 1944.

Ex Cancellaria, die 9 Februarii

Ex Audentia Ssmi diei 11 Februarii 1944, Sanctitas Sua, audita in­

frascripti relatione, petitam dispensationem super matrimonio rato et

non consummato in casu benigne concedere dignata est, ea tamen lege

ut vir etiam in posterum provideat saluti tum materiali tum spirituali

filii ante nuptias geniti.

Arc tur us Wynen, Ponens.

Gulielmus Heard.

Albertus Canestri.

Ioannes Pinna, Notarius.

Iulius Grazioli, Decanus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!