13.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Suprema Sacra Congregatio S. Officii 103

ACTA- SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

DE FINIBUS MATRIMONII

De matrimonii finibus eorumque relatione et ordine his postremis

annis nonnulla typis edita prodierunt, quae vel asserunt finem prima­

rium matrimonii non esse prolis generationem, vel fines secundarios non

esse fini primario subordinatus, sed ab eo independentes.

Hisce in elucubrationibus primarius coniugii finis alius ab aliis de­

signatur, ut ex. gr. : coniugum per omnimodam vitae actionisque com­

munionem complementum ac personalis perfectio; coniugum mutuus

amor atque unio fovenda ac perficienda per psychicam et somaticam

propriae personae traditionem; et huiusmodi alia plura.

In iisdem scriptis interdum, verbis in documentis Ecclesiae occur­

rentibus (uti sunt v. gr. finis, primarius, secundarius) sensus tribuitur

qui cum his vocibus, secundum communem theologorum usum, non

congruit.

Novatus hic cogitandi et loquendi modus natus est ad errores et in­

certitudines fovendas; quibus avertendis prospicientes Emi ac Revmi

Patres huius Supremae Sacrae Congregationis, rebus fidei et morum

tutandis praepositi, in consessu plenario feriae IV, die 29 Martii 1944

habito, proposito sibi dubio: «An admitti possit quorundam recentio­

rum sententia, qui vel negant finem primarium matrimonii esse prolis

generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini primario

non esse essentialiter subordinatos, sed esse aeque principales et inde­

pendentes » ; respondendum decreverunt : Negative.

Et in audientia, feria V, die 30 eiusdem mensis et anni, Excñio ac

Revmo Domino Adsessori Sancti Ofiicii impertita, Ssmus D. N. D. Pius,

divina Providentia Papa XII, de omnibus habita relatione, praesens de­

cretum adprobare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 1 Aprilis 1944.

I. Pepe, Supr. S. Cong. S. Officii Notarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!