ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

13.12.2012 Views

102 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale gradum primariae disciplinae in Facultate, ut aiunt, Theologica evexit, ac diversarum disciplinarum professores sua quemque laurea esse in­ struendos edixit, peropportune factum est, ut, quemadmodum aliarum efformandis magistris sacrarum disciplinarum iam pridem Instituta et Facultates in Urbe erant, quae in ipsa Constitutione recensentur, histo­ riae quoque ecclesiasticae integra Facultas in Nostra studiorum Univer­ sitate Gregoriana constitueretur. Cuius quidem actuosae iam per decem annos sedulitatis testimonium in optimis potissimum apparandis omnique ope instruendis praeceptori­ bus, undeviginti dissertationes ab eius e variis Nationibus variisque lin­ guis alumnis sollerti cura exaratas, Nobis offerre voluistis. Seriem praeterea « Miscellaneorum Historiae Pontificiae », ab eadem Facultate inde a primo Nostri Pontificatus anno inchoatam, cuius volu­ men septimum « Xenia Piana » inscribitur, merita laude honestamus, ei­ demque ominamur, ut maioris praeludia sint operis, quo Historiae Pon­ tificiae monumenta, a viris doctis usque adhuc egregie composita, pro­ sequi et perficere curis laboribusque vestris contendatis. Ac nusquam procul dubio aptius, quam in hac alma Urbe, ubi omnia ad hoc invitant, Romanorum Pontificum historia pervestigari atque adornari potest, cui quidem parandae nulla antea exstabat continuata commentariorum series. Quo autem et vestrum et eorum, qui vobis navabunt operam, magis sit fructuosum studium, caelestis patrocinii auspicem Nostraeque cari­ tatis testem, Apostolicam Benedictionem cum tibi, Dilecte Fili, tuisque laborum sociis tum cunctis istius Facultatis alumnis peramanter in Do­ mino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die x mensis Februarii anno MDCCCCXXxxiv, Pontificatus Nostri quinto. PIUS PP. XII

Suprema Sacra Congregatio S. Officii 103 ACTA- SS. CONGREGATIONUM SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII DECRETUM DE FINIBUS MATRIMONII De matrimonii finibus eorumque relatione et ordine his postremis annis nonnulla typis edita prodierunt, quae vel asserunt finem prima­ rium matrimonii non esse prolis generationem, vel fines secundarios non esse fini primario subordinatus, sed ab eo independentes. Hisce in elucubrationibus primarius coniugii finis alius ab aliis de­ signatur, ut ex. gr. : coniugum per omnimodam vitae actionisque com­ munionem complementum ac personalis perfectio; coniugum mutuus amor atque unio fovenda ac perficienda per psychicam et somaticam propriae personae traditionem; et huiusmodi alia plura. In iisdem scriptis interdum, verbis in documentis Ecclesiae occur­ rentibus (uti sunt v. gr. finis, primarius, secundarius) sensus tribuitur qui cum his vocibus, secundum communem theologorum usum, non congruit. Novatus hic cogitandi et loquendi modus natus est ad errores et in­ certitudines fovendas; quibus avertendis prospicientes Emi ac Revmi Patres huius Supremae Sacrae Congregationis, rebus fidei et morum tutandis praepositi, in consessu plenario feriae IV, die 29 Martii 1944 habito, proposito sibi dubio: «An admitti possit quorundam recentio­ rum sententia, qui vel negant finem primarium matrimonii esse prolis generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini primario non esse essentialiter subordinatos, sed esse aeque principales et inde­ pendentes » ; respondendum decreverunt : Negative. Et in audientia, feria V, die 30 eiusdem mensis et anni, Excñio ac Revmo Domino Adsessori Sancti Ofiicii impertita, Ssmus D. N. D. Pius, divina Providentia Papa XII, de omnibus habita relatione, praesens de­ cretum adprobare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 1 Aprilis 1944. I. Pepe, Supr. S. Cong. S. Officii Notarius.

102

Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale

gradum primariae disciplinae in Facultate, ut aiunt, Theologica evexit,

ac diversarum disciplinarum professores sua quemque laurea esse in­

struendos edixit, peropportune factum est, ut, quemadmodum aliarum

efformandis magistris sacrarum disciplinarum iam pridem Instituta et

Facultates in Urbe erant, quae in ipsa Constitutione recensentur, histo­

riae quoque ecclesiasticae integra Facultas in Nostra studiorum Univer­

sitate Gregoriana constitueretur.

Cuius quidem actuosae iam per decem annos sedulitatis testimonium

in optimis potissimum apparandis omnique ope instruendis praeceptori­

bus, undeviginti dissertationes ab eius e variis Nationibus variisque lin­

guis alumnis sollerti cura exaratas, Nobis offerre voluistis.

Seriem praeterea « Miscellaneorum Historiae Pontificiae », ab eadem

Facultate inde a primo Nostri Pontificatus anno inchoatam, cuius volu­

men septimum « Xenia Piana » inscribitur, merita laude honestamus, ei­

demque ominamur, ut maioris praeludia sint operis, quo Historiae Pon­

tificiae monumenta, a viris doctis usque adhuc egregie composita, pro­

sequi et perficere curis laboribusque vestris contendatis. Ac nusquam

procul dubio aptius, quam in hac alma Urbe, ubi omnia ad hoc invitant,

Romanorum Pontificum historia pervestigari atque adornari potest, cui

quidem parandae nulla antea exstabat continuata commentariorum series.

Quo autem et vestrum et eorum, qui vobis navabunt operam, magis

sit fructuosum studium, caelestis patrocinii auspicem Nostraeque cari­

tatis testem, Apostolicam Benedictionem cum tibi, Dilecte Fili, tuisque

laborum sociis tum cunctis istius Facultatis alumnis peramanter in Do­

mino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die x mensis Februarii anno

MDCCCCXXxxiv, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XII

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!