14.08.2013 Views

L'Africa romana - UnissResearch - Università degli Studi di Sassari

L'Africa romana - UnissResearch - Università degli Studi di Sassari

L'Africa romana - UnissResearch - Università degli Studi di Sassari

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

J ohannes Irrnscher

Inscriptiones Africae Byzantinae

Permultas esse inscriptiones aevi Byzantini, epigraphicen autem Byzantinam

nondum exsistere nemo est qui nesciat. Qua de causa inscriptiones

Byzantinae in libros vetustos raraque periodica dispersae inveniuntur

et, ut ad historiam indagandam atque scribendam usurpentur, saepe

difficillimum est.

Quando autem Africa facta est Byzantina quandoque Africa Byzantina

periit? Annis quingentesimo tricesimo tertio atque quarto regnum

Vandalo rum a Belisario magistro militum devictum atque praefectura

Africae denuo constituta est comprendens provincias Africam proconsularem,

Byzacenam, Tripolitaniam, Numidiam, Mauretaniam Caesariensem,

Mauretaniam Sitifensem atque Sardiniam ultra Africam sitam. Anno

secentesimo nonagesimo septimo Carthaginem urbem praeclarissimam,

anno septingentesimo un decimo Septem quod appellatur castellum Arabes

ceperunt.

Plurimas Africae Romanae inscriptiones tomus Corporis Inscriptionum

Latinarum octavus eiusque supplementa complectuntur. Cum Africa

Romana temporibus imperatorum floreret atque vireret, innumerabiles

paene inscriptiones illius aevi ad nos pervenerunt. Africa septentrionalis

simul Romana simul Christiana facta est, qua de causa permultae inscriptiones

quae dicuntur Christianae in hac terra reperiebantur. Plurimae inscriptiones

sepulcrales symbolis Christianis ornatae sunt; quando autem

singulae fabricatae sint difficile est indicare. Bona indici a eae inscriptiones

deferunt quae a provincia Mauretania Caesariensi condita annos enumerant;

prima inscriptio eiusmodi Byzantina anno quingentesimo tricesimo

sexto facta est (C/L VIII 9869), ultima anno sescentesimo quinquagesimo

primo (C/L 9935). Plus quam viginti inscriptiones huius generis

enumerare possumus; omnes fere a Christianis fabricatae sunt.

Aliquantas inscriptiones sepulcrales ex Africa Sitifensi enumerandas

esse comperimus; aliquanto minor numerus est inscriptionum in reliquis

provinciis Africanis repertarum. Provincia Byzacena propter fertilitatem

agrorum excellebat. Civitas Ammaedara, quae ab imperatore

Iustiniano munita erat, inscriptiones quinque basilicarum praebet (C/L

449-464). C/L 450 Astium Vindicianum virum clarissimum et flami-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!