Prove di esame Classe di Lettere - Area Download
Prove di esame Classe di Lettere - Area Download
Prove di esame Classe di Lettere - Area Download
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
LATINO - PRIMO ANNO

Anno accademico 2009/10

I SOGNI PER CONOSCERE IL FUTURO?

Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam

dormientibus. Sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi

moventur, sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem

causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem

facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae

vigilantibus videantur quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent

nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina

putanda non sunt. Iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum,

potius quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne feceris" diceret idque visum

vigilanti potius quam dormienti daret?

Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? "Aliquot somnia vera," inquit Ennius, " sed omnia non

necesse est." Quae est tandem ista distinctio? Quae vera, quae falsa habet? Et si vera a deo mittuntur, falsa

unde nascuntur? Nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? Quid inscitius autem est quam mentes

mortalium falsis et mendacibus visis concitare? Sin vera visa divina sunt, falsa autem et inania humana,

quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis,

aut omnia natura? Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. Naturam autem eam dico,

qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is cum languore corporis nec membris

uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum

rerum quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles interdum exsistunt species

somniorum; quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur scire sane velim. Si nulla est, quid istos

interpretes audiamus? Sin quaepiam est, aveo audire quae sit; sed haerebunt.